{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 361","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 361","ref":"361","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/361","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/361.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"VAL. ERNESTI LOESCHERI, D. ION, sive ORIGINUM GRAECIAE RESTAURATARUM Libri II. Lipsiae, apud Heredes Grossianos, 1705, 8. plag. 7. Nimus Auctori Maxime Reverendo, nostroque in colligenAdis Eruditorum Actis jam a pluribus annis Socio solertissimo, S. Theol. Doctori & Delitiano in vicinia hoc tempore Praesuli fuit, hac lucubratione ostendere, falso hactenus creditum, quod Graeci Asiatici, lones, Dores, aliique ex Europa in Asiam migraverint, cum omnes potius Graeci ex Asia in Europam pervenerint. Quo consilio inductus rem istam tentaverit, in calce opusculi p. 102 enarravit, meditari se nimirum Origines Religiosas, opus errorum fontes & Historiae sacrae adyta reserans, quodque multos in re sacra scrupulos eximere possit: in quo dum versatur, animadvertit, vulgarem de Graecorum natalibus hypothesin bonae causae & Mosaicae Historiae multum adversari, imo cum se ipsa pugnare. In hac illum sententia confirmarunt Strabonis quaedam testimonia, qui Graecorum unus hac de re sincere, etsi tecte, loqui videtur. Methodi causa duos operis hujus libros fecit, quorum primus Analyticus dicitur, & Graecorum de suis originibus tradita resolvit, ut veritas inde appareat. Nam cap. I Auctor conquestus de fabuloso antiquissimae Graecorum Historiae statu, Marshamum & Clericum ait eandem corrigere coepisse, Graecos fabularum amantissimos fuisse, omnium vero turpissime se dare, quando se autochthones profiteantur; ubi collatis veterum testimoniis, Pelasgum, Arantem, Orum aliosque, quos Graeci e terra enatos fabulantur, explodit. Capite II de interitu antiquissimorum Graecae Historiae monumentorum disserit, eumque haud aegre ferentibus Europaeis Graecis accidisse existimat, quia eorundem affectatae antiquitati non favebant. Herodotum vero patrem Historiae dictum, quia, cum Asianus esset, Europaeis tamen natalium primatum adscripsit. Affertur praeterea hujus rei peculiaris ratio: Asiaticos nempo Graecos libertate amissa, patriae pertaesos, ac popularium suorum in Europa gloria captos, nationis causa omne studium in Graeciam Europaeam ornandam contulisse, hacque occasione, quae jactantiae causa initio ferebantur, inter historicas veritates paulatim recepta esse. Hinc Graecos propriis argumentis confutaturus ex Herodoto, Strabone, Pausania aliisque ostendit, migrationem lonicam, Phorbantis aliasque, quibus Graeci in Asiam venisse feruntur, tanti non esse, ut tanta res ex ipsis deduci possit, & priusquam eae contingerent, Graecos in Asia vixisse; Titanes quoque, unde familiae Graecorum summae deriventur, Asiaticos fuisse, nec non Cabiros.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 360","label":"Theorema II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/360"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 362","label":"VAL. ERNESTI LOESCHERI, D. ION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/362"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}