{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 37","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/37.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Magnum itaque in ejusmodi pecunia discrimen esse habendum, ac ne in alterutram partem nimis declinemus, dispiciendum docet. Nobis enim idem contingere posse, quod Vaillantio, Viro alias rei numariae callentissimo accidit, qui in Gordianorum historia omnem Africanum, qui aversus AUG. & non AUGG. habeat, malae notae esse contendit; quum tamen Kederus noster apud Per Illustrem Baronem de Heckern, Foederati Belgii ad Aulam Suecicam Legatum nuper extraordinarium, suis oculis observarit indubitatae antiquitatis integerrimaeque fidei Gordianum Africanum patrem ex aere primae magnitudinis, latere secundo insignitum hac epigraphe: PROVIDENTIA AVG. uno duntaxat G. Laudat deinde Illustrem e Succia Virum, Jo. Gabrielem Sparwenfeldium, quem Potentissimus Rex Carolus XI, ad perquirenda apud exteros antiquariae supellectilis, quae Suecos attineat, cimelia, per annos aliquot peregrinari, ac praecipue Mantuae Carpetanorum seu Madriti commorari jusserat. Caeterum quum litteras Runicas non reperiret Noster in numismatibus Ostro Gothicis aureis, argenteis, aereisve, olim in Italia percussis, neque etiam in numis aureis nomina & capita Regum Westro Gothorum seu Wisi-Gothorum exhibentibus, partim in Gallia, partim in Hispania cusis, (quorum Regum seriem contexuit, & Latinis eos potius, quam majorum suorum literis usus ostendit,) ac ne quidem apud aurarios fabros meliore fortuna gauderet, ad quos tamen vetustatis reliquiae in agrorum latebris inventae perferri soleant, de sorte sua paene desperare. atque amplius de illis dubitare coepit. At enimvero ita cogitanti eruditissimus Vir, Elius Brennerus, numulos tres, è tenui bractea argentea cavos ostendit, quorum (Vid. figur. 1. 2. 3. ) unus praefert) V) tribus coronis (antiquis propriisque Sueciae insignibus,) septum: alter F (B) inter hemicyclum & crucem: tertius li (s) stella, cruce atque lunula, quas singulatis globulus ter interstinguit, stipatum. Quibus annumerandi sunt trini ejus commatis alii, quos Olaus Bromelius, Med. D. & Gothoburgensis Poliater expiscatus est, quique pari modo e cava lamella argentea sunt, & (vid. figg. 4. 5. 6.) quorum unus K, alter A, tertius autem R, characteres oculis sistunt. Disquirit ergo doctissimus Autor, cur in Brennerianis literae singulae sive simplices, in Bromelianis vero compositae existant?","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 36","label":"RUNAE IN NUMIS VETUSTIS DIU QUAESITAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/36"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 38","label":"RUNAE IN NUMIS VETUSTIS DIU QUAESITAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/38"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}