{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 370","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 370","ref":"370","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/370","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/370.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"indulget Lutheranis infantes Reformatorum e baptismo suscipere, ita A aa ita tamen, ut apud Presbyterium sancte spondeant, se infantes de sacro lavacro susceptos, neque directe, neque indirecte ad aliquod sollicitaturos, quod cum Reformata doctrina non congruat. Miratur Theologus noster, Synodum, Lutheranos cum Reformatis in principiis religionis & capitibus fundamentalibus consentire, & in cultu nulla idololatria & superstitione laborare asserentem, solicite cavere, ne infantibus Reformatis aliquid Lutheranae doctrinae affricetur, eandemque inter medias blanditias tam iniquam conditionem a Lutheranis exigere. Candidius alios Reformatos censet egisse, qui Lutheranos ab hoc officio prorsus excluserunt, docetque ex Theologis nostris, quibus cautelis adhibitis Lutheranus apud Reformatos patrini officio defungi queat: contra autem Reformatum, a parentibus Lutheranis ad id invitatum, recte arceri, nec nisi sanabilem & docilem admitti: instruit quoque Ministrum, uti se gerere debeat, si Reformatum aliquem aut alium heterodoxum admitti, Magistratus sub remotionis poena jubeat. His de Syncretistico Carentonensis Synodi decreto notatis, concludit Theologus, id non posse magis a nobis probari, quam fucatam illam concordiam, eodem anno 1631, ab aliis quibusdam Reformatis in Colloquio Lipsiensi propositam. Adjecta Programmata Festalia publico nomine conscripta & proposita sunt, primum contra novos Ecclesiae Reformatores in Festo Reformationis Lutheri, d 31 Octobr. A. 1702; secundum de Christo omnibus nato, contra Reformatos in Festo Natalis Christi, anno eodem; tertium, Danhauerum a Chiliasmi suspicione vindicans in Festo Paschali, A. 1703; quartum de novellis Prophetis in Festo Pentecostali eodem anno. CONSIDERATIONI SOPRA UN FAMOSO LIbro Franzese intitolato la Maniere de bien penser &c. i. e. OBSERVATIONES IN LIBRUM GALLICUM CElebrem de Sententiis Ingeniosis, divisae in VII Dialogos, in quibus Quaestiones nonnullae Rhetoricae atque Poeticae agitantur, & plurima Scriptorum Italorum, qui ium ligato tum pedestri sermone claruerunt, loca defenduntur. Bononiae, apud Constantinum Pisarri, 1703, in 8. Constant Alphab. 2 plag. 6.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 369","label":"VAL. ERNESTI LOESCHERI, D. ION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/369"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 371","label":"VAL. ERNESTI LOESCHERI, D. ION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/371","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/371"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}