{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 38","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/38.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"arque haec ipsa signa non Gothis tantum, verum Graecis quoque ac Romanis usitata, atque Monogrammata fuisse vocata respondet, seculo fere post C. N. octavo frequentia, & inter Moscos quoque aut Ruthenos haud ignota; quod ipsum Russicae insuper monetae, in qua Magni Ducis nomen monogrammate expressum spectamus, exemplis illustrat. Post longam tandem expectationem voto se damnatum, ac in veterum quorundam argenteorum non unius gentis numismatum e solo Gothiae Orientalis fortuito erutorum acervulo, numum Runis insignem longe illustrissimum invenisse, sibique illum cum stipatoribus suis prece & pretio non segniter redemisse narrat, cujus figura num. 7. adpicta, virum togatum & fascia vel balteo succinctum, sublata dextera, ac laeva pectori admota monstrat cum verbis: MALIIVSREX i. e. MAGNVS REX. Postica pars crucem figurae quadrangulari globulis excultae quasi inclusam exhibet, epigraphe Runica: V HIDIJ. VRIVIITI. VI RETV(Latinis litteris SEVIN. AVLFIETS. FRNTE.) Numum hunc, etiamsi praeter Gothicas istas literas, etiam Latinas, Anglo-Saxonico fere ritu ductas, habeat, Runicum tamen denominatum, a SVENONE, Comitis Ulphonis natione Sueci, Danorum sub Canuto Divite, Daniae Angliaeque Rege, Gubernatoris filio, OLAI Suionum ac Gothorum Regis in gremio gestati, nec non Canuti illius, ex sorore uterina Astride vel Aestrita, Nepote cusum opinatur Kederus, & quidem cum nuper a MAGNO Bono, S. Olai filio, Norvagorum & Danorum Rege, Regno Danico cum vicaria potestate regendo tutandoque praefectus, nondum regnum illud, sumto Regis nomine, tantopere sed frustra affectasset, quod tamen post MAGNI fata haud difficulter obtinuit. Doctae oppido conjecturae sunt, quibus verba SEVIN. AVLFIETS. FRNTE pro SVEIN OLAVI FRENTE, i. e. Sueno Olai Consanguineus, interpretatur: quem Suenonem numi auctorem fuisse, firmare gemina literatura videtur, Gothica videlicet ac Latialis, utraque circa Principis istius tempora per regiones aquilonares in usu. Binos deinde alios adjunxit, Camdenianum nempe fig. 8 supra nobis memoratum, & Sperlingianum aliquem novum fig. 9 sensus valde obscuri, de quo tamen conjectatiunculam suam subnectere haud detrectavit. Nihil equidem illic, quod moneamus, occurrit; caeterum tres ex argento numulos pervetustos, Gothici, ut arbitramur, generis, inter Acta nostra mense Majo A. 1704. pag. 226 adpictos, si nondum fortasse curatius adspexerit, Clarissimo Auctori nostro in memoriam revocamus, dignos forte, quorum ectypi ac natale solum ab Viro aliquo, Gothicarum antiquitatum callente, diligentiore cura illustrentur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 37","label":"RUNAE IN NUMIS VETUSTIS DIU QUAESITAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/37"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 39","label":"OEUVRES POSTHUMES DE CHEVALIER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/39"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}