{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 391","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 391","ref":"391","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/391","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/391","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/391.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Ostendit inde, ambos eadem de Deo, ipsius decretis & decretorum executione credere. Si vero quis objiciat, non tamen eodem modo haec credi a Reformatis, quo a Lutheranis, illi Noster respondet, modum non facere ab stabilienda salutis fundamenta, sed versari ut plurimum circa subtilitates nullius momenti, atque circa controversias, quae hactenus nondum decisae creduntur, nec facile ad mentem cujuslibet decidi possunt; nec eum qui ignorat, posse dici damnatum, cum pauci reperiantur, inprimis inter illiteratos, qui de modo edocti sint, immo multi Martyres, ob silem in Christum mortem obeuntes, eundem ignoraverint. Non statim, quae nobis dura videntur, pro duris habenda esse; fieri enim posse, ut autoris mentem non recte capiamus, aut ex ejus thesi consequentias deducamus, quas ipse non admittit. Non tamen improbat consilia de convocandis ex utraque parte Theologis doctis, prudentibus, pacificis, ut serio controversis capitibus examinatis, in timore Dei tentent, quo usque alter alteri obviam ire possit. Adhortatur tandem suos ac seipsum, ut si Lutheranis pacem inire nondum visum fuerit, ipsi tamen a sua parte omnia odia, simultates, dissidia & discordias, quae pacem turbent, deponant, certi promissionum Divinarum de optatioribus temporibus. quibus major erit in Ecclesia cognitio, & membra Jesu Christi profundam pacem colent. Quod jam Commentarium ipsum spectat, probe quidem noverat Noster, paucos esse Scripturae libros, in quos stylum magis exercuerint interpretes, quam in Epistolam ad Hebraeos. Cum tamen expenderet, eam continere totam Veteris & NOVI Testamenti Theologiam, ita ut ipsa intellecta, reliqui verbi Divini libri, ac profundiora mysteria arcanaque in iis contenta, ipsae etiam antiquitates, ritus, mores, observationes atque ceremoniae sacrae & prosanae, Prophetarum secretiora dicta & revelationes aenigmaticae, sanctiores denique pietatis normae ac regulae intelligerentur, ad quae tamen omnia una non respiciunt interpretes reliqui quin laborem ab aliis saepius jam iteratum in se susciperet, non dubitavit, operam potissimum dans, ut, quae ad verborum & rerum intelligentiam, ad nexum & ad scopum Spiritus S.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 390","label":"JOHOPRAUNII, SS. THEOLOGIAE DOCTORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/390"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 392","label":"JOHOPRAUNII, SS. THEOLOGIAE DOCTORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/392"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}