{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 392","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 392","ref":"392","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/392","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/392.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"scitu necessaria, breviter, clare & solide exponeret. Quoniam vero Epistola ad Hebraeos multum facit ad evertendos Socinianorum errores, hunc usum quoque constanter ostendit, & ne videatur, quod saepe accidit, ipsis affingere, quae minus concedunt, contra Schlichtingium inprimis aciem stringit. Expositioni Epistolae praemittit Prolegomena, in quibus prolixe docet, eam jure haberi pro Canonica; autorem agnoscere Paulum, a quo scripta sit, cum Romae sub imperio Neronis captivus detineretur, ad Judaeos in dispersione; & tandem in scopum Scriptoris inquirit, quem esse contendit avocationem Hebraeorum ab observantia legis Mosaicae, & adductionem eorundem ad Christum Servatorem. Unde tres contineat partes, I. Exhortationem, ut, cultu Mosaico relicto, in Christum credant, a cap. 1 ad vers. 19 cap. 10. 2. Admonitionem ad veram pietatem, in fide & sanctitate perseverantiam, a v. 19 cap. 10 ad v. 20 cap. 13, & 3. Preces pro sanctis a v. 20 cap. 13. usque ad finem. Hinc nervose ostendit scopi partialis cujuscunque capitis cum scopo totius Epistolae nexum. Quoniam vero Noster probe novit, nexum inter veritates revelatas cum cura observatum multum facere, tum ad agnoscendam sapientiam, potentiam, bonitatem aliasque perfectiones Divinas, tum ad confirmandam Scripturae sacrae autoritatem Divinam, non singulis solum capitibus & versiculis contenta praefigit, atque nexum eorundem tam inter se, quam cum antecedentibus monstrat, sed in singulis quoque propositionibus, nexum inter subjectum & praedicatum, ex eorundem natura & analogia fidei, sicubi fieri potest, ostendit. Verborum significatum ex principiis philologicis, & collatione locorum parallelorum Scripturae, ubi necessitas hunc laborem efflagitat, vindicare non negligit. Si quae phrases ritum quendam sive sacrum sive profanum sapiunt, ita ut sine istius cognitione earum emphasis intelligi nequeat, ex antiquitatibus sacris atque profanis eundem enucleare, quemque phrasis ad cum habeat respectum, docere studet. Singulorum quae asseruimus igitiz Google mus, un cum saltem proferemus exemplum, ut Lectori de nostro judicio suum interponendi ansam demus. Ita e. gr. ad comma primum capitis primi notat, vocem πολυμερῶς Graece sonare pluribus partibus, convenire autem cum Hebraeo tipo, quod & partes & tempora notet.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 391","label":"JOHOPRAUNII, SS. THEOLOGIAE DOCTORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/391","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/391"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 393","label":"JOHOPRAUNII, SS. THEOLOGIAE DOCTORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/393","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/393"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}