{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 393","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 393","ref":"393","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/393","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/393","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/393.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Verbum enim pon significare rupit, unde descendat Germanorum Brechen Belgarum breeken / forte & Latinorum fregit, ubi D sit raphatum F, & p mutetur in G, quia ejusdem organi. Inde pan idem esse ac μέρος, partem, ac πολυμερῶς idem, quod per plures partes, vel etiam per plura capita seu articulos, cum perek quoque significet caput vel articulum. Observat vero ulterius, pro quoque notare definitum tempus, ut πολυμερῶς idem sit ac non multis temporibus. Omnes significatus hic invenire locum demonstrat, quia omnes gignunt sensum Scripturae sacrae apprime conformem, ita ut nulla subsit ratio, cur unum potius intenderit Spiritus Sanctus quam alterum. Connexionem igitur praedicati atque subjecti hujus propositionis, Deus multis temporibus per varias partes & capita locutus est, ex diversis Foederis gratiae oeconomiis, ad quas Coccejus ipsiusque discipuli in demonstrationibus Theologicis recurrunt, deducit. Ita ad com. 35. cap. 11. notat, vocem τυμπανίζειν descendere ἀπὸ τοῦ τυμπάνου, quod a verbo τύπτω derivat & cum Hebraeo tum convenire ostendit, & ex Suida & Scholiaste Aristophanis baculum significare probat, quo verberant, & juxta Stephanum denotare palum, ad quem alligati sontes fustibus contundebantur, observat. Unde cum non solum ex 2 Maccab. 6. v. 28, sed & Suida & Hesychio probari possit, tale olim supplicii genus obtinuisse, quo rei palo alligati & distenti baculis percuterentur, donec toto dorso pellis quasi extraheretur; per vocem τυμπανίζειν ab Apostolo illud designari, tandem concludit. Similiter ad comma subsequens ejusd. cap. vocem ἐπρίσθησαν de tali supplicii genere interpretatur, quo sontes serra dissecabantur, cum tale supplicium olim obtinuisse, ex 2 Sam. 12. 31. 2 Chron. 20. 6, ex Rabbinis atque ex Patribus, ut Origene, Tertulliano, Hieronymo, Epiphanio, Justino Martyre &c. constet. Caeterum cum Doctissimus Autor nexum veritatum in hac Epistola revelatarum constanter explicet, eae autem officium Christi meDdd mediatorium, & omnem salutis sub Veteri & Novo Testamento dispensationem accurate declarent: quantum ad diversas foederis gratiae oeconomias distincte concipiendas in suo Commentario contulerit, quivis facile judicabit. Et quoniam idem argumenta Socinianorum ex ratione petita ex solidis demonstrationibus Metaphysicis accurate destruit, & contorsiones locorum Scripturae ab istis factas ipsis rationis evidentibus principiis contrarias esse demonstrat (cujus rei exemplum videas p.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 392","label":"JOHOPRAUNII, SS. THEOLOGIAE DOCTORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/392"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 394","label":"JOHOPRAUNII, SS. THEOLOGIAE DOCTORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/394","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/394"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}