{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 406","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 406","ref":"406","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/406","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/406.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Occasione autem Calendarum Januarii, quibus priscos olim Consules munia sua quotannis in aede Jani auspicatos fuisse constat, haud sibi satis exploratum monet, nunquid ejusmodi solemnium Augusti etiam subsequentes, sub auspicium regiminis sui peregerint? Licet enim Clarissimus Vaillantius hoc statuere videatur, propter nummum Pertinacis, in cujus aversa parte Janus bifrons cum lemmate, Jano Conservatori, apparet, attamen cum reliquorum Principum ne ullus simile sacrificium in nummis celebrari fecerit, proinde peculiarem ibi subesse rationem Noster existimat, eandemque e fulio Capitolino depromendam, utpote qui Pertinacem ipsis Calendis Januariis ad Reipublicae clavum adscendisse refert. Quo admisso, sponte etiam sua inde flueret, Imperatorem ipsa Jano sacra die ad istud fastigii evectum, haud alii Numini convenientius, quam sano, sui suarumque rerum conservationem publice commendare potuisse. GEORGII WOLFFGANGI WEDELII INTROductio in Alchimiam. Jenae, sumptibus Johannis Bielkii, 1705. 4. Constat 8 plag. Tiamsi exosa maxime Medicis sit, explosa vulgo, & male auEdiens communiter Alchimia, valet tamen & de ea illud Philosophi: Introite, etiam hic Dii sunt. Non negligenda enim est Ars Alchimistica, cum sit necessaria, licita, honesta, jucunda, utilis, & cautos nos reddat atque pios. Quae cum perspexerit Illustris Wedelius, in Chimica arte nulli secundus, animum induxit, praesentem de Alchimia adornare Introductionem, selectioraque insimul ingenia ad hoc studium invitare, eademque excitare, ut communi vel divisa opera solvantur aenigmata, separentur inutilia, explorentur arcana, parcatur una inutilibus sumptibus, omniaque, Spiritus Sancti auspicus, ad Divini nominis gloriam & humani generis commodum impendantur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 405-2","label":"DISSERTATIO DE JANO ANTIQUORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/405-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/405-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 407","label":"DISSERTATIO DE JANO ANTIQUORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/407","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/407"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}