{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 407","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 407","ref":"407","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/407","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/407","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/407.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"mpossibilem equidem esse, arguunt quidam, specierum diversarum immutationem, seu naturam spectes, quae eandem abhorret, seu artem, quae non ultra naturam sapit; obscura esse omnia, quae scribant Alchimistae, & hoc ipso recondi & occuli fraudes; dissona minimum tradi, absurdis & incognitis terminis ludi; processus si desideres, reperiri integra plaustra, in fine abire in fumum & cineres omnia; hinc contemtui & scommatibus vulgi sese exponere, & carceribus, tormentis aliisque gaudia concepta luere, qui arti huic invigilent, existimant. Quanquam autem negari non possit, fraudes quandoque subesse, vel conceptas, vel illatas ab aliis; habet tamen fundamentum suum ars. Cum enim volatile possit figi ab igne, a miscela, a fixantibus aliis, immaturum maturari, digeri & exaltari, aurum vero hinc & argentum sulphure & mercurio puro, eoque fixissimo gaudeant; credibile est, nec pro absurdo habendum, idem reclusum, pansum, digestum & exaltatum posse corrigere & fixare metalla reliqua fermento seminali, ut centraliter inde digesta & exaltata, fixato alteratoque sulphure & mercurio, immutari & converti in aurum possint, pollentia singula unctuositate intime obvolvente partes terreas lutosas & mercuriales. Cujus rei experimenta allegat Author Clarissimus, artemque olim ab Aegyptiis, Arabibus, Graecis & Romanis exercitam esse pronunciat. Artificibus interim commendat pietatem, lectionem & meditationem, singulorumque sedulam repetitionem, ac continuationem. Nosse enim eos oportet genium Scriptorum obscurum, parabolicum, aenigmaticum; distinguere Authores quos solos fere adire & audire datur; cognoscere naturam, ignem, ejusque regimen & administrandi modum, avaritiam odisse & taciturnos esse. Peculiaris est & ab omnibus aliis diversus modus tradendi & scribendi Alchimistarum, quod partim antiquitatem sapit sapientiae Veterum mythologicae, partim secretam artem, quam velut studio magis involvere & obvelare quam detegere ac docere voluere. Hinc modo per signa, modo per characteres, modo per numeros, modo per figuras, modo per colores, modo per nomina nova rem explicuerunt.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 406","label":"DISSERTATIO DE JANO ANTIQUORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/406"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 408","label":"DISSERTATIO DE JANO ANTIQUORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/408","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/408"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}