{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 422","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 422","ref":"422","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/422","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/422","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/422.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"1704 cecinisse, Quesnellum vero, nocte inter 12 & 13 Septembris A. 1703, effracto carcere aufugisse. Sequitur Archiepiscopi Edictum citatorium, quo jubetur Quesnellus ad XXIX articulos respondere, die 13 Februar. A. 1704 publicatum. Atque in articulorum illorum probatione, per universum volumen Auctor se diffundit. Primum accusationis caput Quesnello exprobrat, quod, postquam jussu Superiorum Oratorii Berulliani, formulam Jansenianae condemnationis subscriptione sui nominis approbare renuisset, e Gallia in Belgium aufugerit ibique sub laica veste delituerit; quam in rem Acta Comitiorum Oratorii, Epistola Quesnelli ad P. Henr. Norisium, postea Cardinalem, aliaque hujus generis adducuntur. Alterum caput eo redit, quod in Belgio varias excitarit turbas. Nimirum quod Aegidium de Witte, Decanum Mechliniensem S. Mariae trans Diliam, qui de Pontifice Romano irreverentius senserit, cujusque quatuor Propositiones a Facultate Theologica Lovaniensi damnatae p. 23 recensentur, editis libellis quibusdam defenderit (quo loco asseritur, ea, quae post annum 1687 sub Arnaldi nomine prodierint, vel eidem attribuantur, scripta, illo jam languescente, a Quesnello elaborata esse;) quod Patres Oratorii Montensis contra capita Ordinis in negotio Janseniano suscitarit; quod Duacenam Academiam, edita A. 1688 sub nomine Gery Apologia Historica duarum Censurarum Lovaniensis & Duacenae, turbaverit; Jacobum Gilbertum, Theologum ejus Academiae, A. 1687 a Parisiensibus Theologis Jansenismi causa damnatum (cujus censurae formula p. 42 seq. exstat) nec non Fr. de Laleu, Rivettium, Lignium, aliosque Professores Duacenos, ob VII Propositiones Jansenismo affines, jussu Gallorum Regis ex Academia ejectos, & juverit, & defenderit, quorum ad Quesnellum & Quesnelli ad eos Epistolae multae, aut earum excerpta adducuntur; quod imperatae ab Episcopis Belgis subscriptioni Formulae Anti-Jansenianae omnibus modis obstiterit, cumprimis vero contra Archi-Episcopum Mechliniensem libellum, Tres humble Remonstration. ediderit; quod Ecclesias Foederati Belgii, Romano Pontifici addictas, ad novandum constanterque in novationibus persistendum, & Pontificis decretis obsistendum animarit, Hugoni Heussenio, Aegidio Wittio, Anigit Andreae Schurio, Carolo Bontio, Guilielmo Prauwelio, Johanni Christiano Erkelio, aliisque clericis Hollandicis (quos in Pontificem contumaces & injurios, allatis eorum literis Auctor citat) amicus, consultor adjutorque fuerit; quod Archiepiscopi Sebasteni causa omnis ab initio ejus arbitratu gesta sit, in quo perstringendo Auctor p.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 421","label":"CAUSA QUESNELLIANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/421","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/421"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 423","label":"CAUSA QUESNELLIANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/423"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}