{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 424","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 424","ref":"424","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/424","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/424.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Agit ea de factione lanseniana, ea praesertim, quae Arnaldo auctore orta, ad nostra usque tempora per Galliam & Belgium serpat. Enarratis enim Arnaldi, Pascali, Nicolii aliorumque veterum factis, Arnaldo in ea factione Abbatis, Quesnello Prioris, Ernesto Ruth de Ans Canonico Bruxellensi Sub-Prioris nomen datum a sociis refert, Quesnellum vero, post Arnaldi obitum, praecipuum ordinis universi rectorem fuisse, singulis ferè annis a sociis conventicula habita, & de communi causa actum esse (cujus rei exemplum al quod, allato Conventus A. 1701 Mechlinii habiti Decreto, p. 264. datur) collectas pecuniarias identidem fuisse collatas, quibus praesertim Ludovicu; Vaucelius, qui res Jansenianorum communes Romae curaverit, & Jo. Libertus Hennebel, qui Jansenianorum Lovaniensium causam ibidem egerit, alerentur; data quoque sociis nova nomina, ut Arnaldus diceretur Davi, sive Davides, Quesnellus Mr. de Fresne Vaucelius Walloni, quinimo Papae etiam, Regi Galhae, Cardinalibus & Ecclesiae Praesulibus nova ab illis agnomenta in privatis literis data esse, quorum clavem p. 320 seqq. Lector inveniet, unde Procurator undecimam accusationem petiit. Cumprimis vero legi meretur Epistola Jansenianorum praecipuorum, ad Legatum Regis Galliae Comitem de Avaux A. 1684 scripta, quae p. 256 exstat, in qua illi Regi Gallorum per Legatum pacis quasi conditiones obtulerint eo tempore, quo armistitium inter eundem & ejus hostes sanciebatur. Accusatio XII Quesnello imputat novam editionem libri, qui Phantasma Jansenismi dicitur, a Clero Gallicano publice condemnati: XIII, quod de damnatione Dissertationum suarum ad Leonis M. Opera, a Congregatione Cardinalium Indicis librorum prohibitorum publicata, contumeliosissime scripserit: XIV, quod literas in Pontificem Romanum, Cardinales, Episcopos, Regem Galliae, & eum, qui nunc Hispaniae Regnum usurpat, nimium quantum injurias ad alios dederit, & ab aliis acceperit; qua in re Procurator admodum prolixe versatur: XV, quod Senatum Regium Montensem, ob prohibitos publico Decreto, (quod p.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 423","label":"CAUSA QUESNELLIANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/423"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 425","label":"CAUSA QUESNELLIANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/425","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/425"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}