{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 437","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 437","ref":"437","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/437","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/437","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/437.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"Hinc ad rationem tractandi causas executivas pergit, ac advocatum actoris jubet pogl bet esse cautum, ne responsionem aut litis contestationem ab adversa parte petat; reis vero suppeditat exceptiones, quae adversus instrumenta guarentigiata locum habeant, ubi inprimis quae de exceptione chartae blancae & implementi non secuti, compensationis item ac non numeratae pecuniae tradit, evolvi merentur. Denique de processu cambiali notabilia quam plurima affersententiamque Mandati Electoralis de exceptione solutionis compensationisve adversus cessionarium cambii non competente explicat. Subjicitur programma, quo Excellentissimus Autor ostendit, ad evitanda perjuria quandoque in processu executivo recognitionem per testes, contra Juris regulas admitti; quam sententiam summi Provocationum Judicii praejudicio corroborat. Altera Dissertatio exhibet Electa Processus Possessorii, ac observationum practicarum plenissima est. Pragmaticorum initio notat errorem, qui in possessorio, quod vocant, ordinario, summario processui locum esse negant, cum ipse, ratione processus, omne judicium possessorium censeat esse summarium, etiam in materia servitutum, licet Celeberrimus Schilterus eam exceperit, cujus rationibus Autor respondet §. 1. Summarium ergo possessorium tantum ratione causae dici, in eoque tantum de possessione praesenti & momentanea retinenda, non de adipiscenda Dein vel recuperanda agi, contra Carpiovium defendit §. 4. modum procedendi in possessorio summarissimo explicat, ac in casu necessitatis summique periculi, citationem posse omitti monet §. 5. Cumque in eo vel per modum actionis in factum, vel per inhibitionem procedatur, varia circa hanc monita suppeditat, ac imprimis inhibitione poenali ex pluribus capitibus decreta, si ea ex parte cassetur, ex parte conrmetur, integram tamen mulctam dictari, nec transactionem cum adversario inhibitum a poena liberare monet, & utrumque summi Provocationum Senatus praejudiciis confirmat §. 6. Hinc qua ratione possessio praesentanea in rebus corporalibus & incorporalibus acquiratur, inquirit, ac possessionem libertatis naturalis quoque probatione indigere contendit; quam sententiam dudum placuisse Excell. Autori, ex Resolutionibus ejus Lauterbachianis potest constare. Sequitur elegantissima de Jure Cerevisiario digi essio, ubi de jure coquendi, vendendi, cogendi & prohibendi civitatum, de dimensione milliaris, de jure hospitationis, de poena eorum, qui cerevisiam illicite vendunt, quam plurimas congessit observationes. vid. §. 12–19. Postea observat, possessionem contra singulos acquisitam, non nocere universitati §. 20; in summario possessorio naturalem possessionem sufficere, etiamsi non sit annua, licet ipse non diffiteatur annuam possessionem & a Lipsiensibus Juris consultis requiri, & eorum sententiam in summo Appellationum Judicio fuisse aliquando comprobatam, §. 21 sqq. Actus possessorii requisita tradit §. 24.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 436-2","label":"JOH. HENR. BERGERI JURISCONSULTI ETC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/436-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/436-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 438","label":"JOH. HENR. BERGERI JURISCONSULTI ETC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/438"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}