{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 473","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 473","ref":"473","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/473","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/473","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/473.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Musculus vero processus minoris huic oppositus observari non potest, quia totus sub incude & meatu auditorio reconditur. Musculus processus majoris, qui per totam tubae Eustachianae longitudinem extenditur, a canali suo osseo liberatus. Cartilaginis tubae Eustachianae anterius latus, in quod praecedentis musculi fibrae carneae inseruntur. ff. Musculus novus tubae Eustachianae. g. Musculus stapedis, liberatus a canali suo osseo. 1. Canalis semicircularis major. 2. Canalis semicircularis minor. 3. Canalis semicircularis minimus. 4. Vestibulum, in cujus secundum hanc partem inspecti fornice duo tantummodo foramina occurrunt ex quinque illis, quae nerveos surculos in ejusdem cavitatem transmittunt. Tria, quae supersunt foramina, in sequenti Figura sub oculos cadunt. 5. Canalis cochleae. Nervorum auditoriorum portio mollis, unam sui partem versus cochleam demittens, alteram vero, quae in surculos quinque dividitur, in vestibulum protendens: ex quibus surculis duo abscissi, ne duo illa, per quae ipsi ingrediebantur, modo indicata foramina obtegerent. Fig. 6. Aurem delineat, visam a parte posteriori, sive qua occiput spectat, eousque tamen versus anteriora inclinatam, ut fenestra rotunda, membrana tympani, & ex parte etiam ossicula in conspectum veniant. a. Aquaeductus Fallopianus. b. Tubae Eustachianae principium. c. Cartilaginis ejusdem tubae posterius latus. d. Tubae finis. 1. Canalis semicircularis major. 2. Canalis semicircularis minor. 3. Canalis semicircularis minimus. 4. Vestibulum, in cujus, ab hac parte inspecti, fornice primo exigua tria foramina in conspectum veniunt ex quinque illis, quae nerveos surculos in vestibulum transmittunt. Deinde sub iis foraminibus, aliud majus foramen occurrit: & hoc est fenestra rotunda.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 472-2","label":"472","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/472-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/472-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 474","label":"474","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/474","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/474"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}