{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 478","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 478","ref":"478","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/478","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/478","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/478.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"DESCRIPTIO VETERIS NOVAEQUE ROMAE. Amstelodami, apud Franc. Halma, & Lugduni Batavorum apud Petrum van der Aa, 1704. in fol. Constat decem fere alphabethis, & figurarum aenearum justis plagulis circiter 90, praeter minores quam plurimas ipsi textui insertas. OPlendidissimum hoc opus, etsi Batavorum praecipue usibus deOstinatum, dignissimum tamen est, quod ad notitiam omnium, qui bonas literas & elegantius effictas imagines in deliciis habent, perveniat. Postquam nimirum magnum illud Thesauri Antiquitatum Romanarum Graeviani opus Bibliopolae celeberrimi in lucem edidissent, magno inter alia figurarum aeri faberrime incisarum numero ornatum illustratumque, ut ex sumtibus eam in rem factis fructus etiam aliquis ad nationalium suorum eos, qui vel Latine nesciunt, vel Thesaurum ipsum comparare non poterant, redundaret, id ceperunt consilii, ut Thesauri velut epitomen quandam, seu breviorem Romae descriptionem adornandam curarent, sed iisdem figuris, & si quae obviae forent, aliis instruendam. Haec agitantibus commodum in manus incidit Doctissimi Viri Frantisci Deseine, gente Parisiensis, sed qui fortunarum sedem Romae constituit, Descriptio Urbis Romae, quam hic Gallico sermone in usum peregrinantium composuerat, Lugduni in Galliis A. 1690 edita, & a nobis in Actis hisce Tomo II Supplementorum Sectione VII p. 345 recensita. Eam itaque instituto suo maxime idoneam, ex Gallico sermone in Belgicum transfundi curarunt integram, cumque nossent, Basilii Kenneti Antiquitates Ronianas, Anglice antehac in usum Ducis Glocestriae p. m. editas, in pretio esse apud Eruditos, a Viro Clarissimo Wilhelmo Sewel, quem constat Bibliothecam Orbis Eruditi (De Boekzaal der geleerde Werrelt) Belgico idiomate hoc tempore adornare, facile impetrarunt, ut illas ex Anglico in Belgicum itidem sermonem traduceret. Ita ex duobus illis scriptis nata nostris Roma haec Vetus & Nova, tot icoogle iconismis exornata, quae non potuit non, Belgis inprimis, longe esse gratissima. Unum est, quod addamus, Romae Veteri Picturas quoque Antiquas Sepulchri Nasoniorum, à Petro Santi-Bartoli delineatas & a J. P. Bellorio illustratas, Romaeque primum Italice A. 1680 editas, quas Latine a Ludolpho Neocoro conversas Tomo quoque XII Thesauri Graeviani inseruerant Editores, nunc Belgico sermone operi huic adjectas esse. Algemeene Weereld-Beschryoing &c. Hoc est:","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 477","label":"EPISTOLARUM B. PAULI APOSTOLI TRIPLEX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/477"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 479","label":"GEOGRAPHIA UNIVERSALIS AB A. PHER. DE LA CROIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/479","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/479"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}