{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 509","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 509","ref":"509","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/509","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/509","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/509.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Indignum Demetrio Bibliothecarii munus non fuisse, Hodio persuadere conatus eo fuerat Vossius, quod in Galliis quoque Archiepiscopus Remensis, Romae ex Cardinalibus aliquis, isto officio fungatur: respondet iste, a Vossio quidem allegatos Bibliothecarios honorarios esse, nudo insignitos titulo, quales nulli apud veteres fuerint reperti; custodes saltem Alexandrinae Bibliothecae ejusdem conditionis cum ordinariis Bibliothecarum praefectis fuisse, a se exemplis compluribus esse demonSed omnia percurrere nimis longum; ad partes itaque stratum. sequentes, quae novae penitus, nobis potius erit festinandum. In libro itaque secundo de versionis Graecae, quae LXX viralis vulgo dicitur, aetate atque auctoribus prolixa instituitur disputatio. Confectam eam fuisse intra illud biennium, quo cum patre Ptolemaeo Lagi simul Aegypto praeerat filius Ptolemaeus Philadelphus, probabile esse ex eo, quod veterum alii Ptolemaei Lagi, alii Philadelphi regno hanc versionem adscribant, qui hac ratione optime concilientur, ut necesse non sit, cum Junio atque Weemsio statuere, duas diversas sub duobus Regibus istis versiones sacri codicis fuisse confectas: firmare id praeterea disertum Anatolii Alexandrini testimonium, & ex recentioribus, plerisque & gravissimis scriptoribus, quorum loca adducuntur, hoc placuisse. Petrum Trecensem vero, Eutychium Patr. Alex. Philonem, Athanasium, autorem Seder Olam, Praefationem Pentateuchi Arabici, Justinum Martyrem, in designanda aetate hujus versionis, multos gravissimos errores commisisse. Versionem hanc neque Ptolemaeorum autoritate, nec Demetrii Phalerei studio esse confectam, sed a Judaeis, qui sub Alexandro M. & Ptolemaeo Lago magno numero, sive sponte, sive coacti, in Aegyptum devenerant, (quod ex Hecataeo & Josepho discimus,) proprio motu, & in proprios usus. Augumenta, quibus Ptolemaeorum auspicia & Demetrii autoritas versioni huic eripiuntur, haec sunt: 1. quod sola Pentateuchus conversa fuerit; probabile autem non sit, illos historica populi & prophetica oracula, quae maxime illorum poterant curiositatem allicere, fuisse praetermissuros: 2.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 508","label":"STO TENTZELIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/508","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/508"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 510","label":"STO TENTZELIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/510","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/510"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}