{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 51","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 51","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/51.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"rebus Theologicis firmiter tenere valeat, hoc in opusculo demonstrare annisus est Autor Nobilissimus, atque momenta capropter huc spectantia praecipua, quae ab aliis fusius jam pertractata fuerunt, Meditationibus paucis atque brevioribus inclusit, quibus obviam ire se velle profitetur discursibus admodum scandalosis, quos passim hodie haurire detur ex ore sublimium etiam virorum, qui dum mysteria sacrosanctae fidei ignorent, aut nosse profecto putida jactantia dissimulent, ipsam usque adeo notitiam, qua natura duce possent imbui, evertere aut obscurare minimum allaborent. In prima itaque Meditatione DEUM sibi considerandum sumit, ejusque Majestatem ex scala naturae homini cuilibet sano, mediisque necessariis ad judicium veritatis assequendum instructo, affatim patere innuit. Tam alte etenim impressisse ideas suas divinum Numen humanis ait mentibus, ut nemo inter gentes qualescunque educatus, conscientiam ejus queat exuere, utut quam maxime velit; adeoque atheos stricte sic dictos dari, prorsus abnuit, Hinc quibus modis, esse Deum, ex natura possit evinci, significat. In acie statim ponit hujus universi considerationem, in quo constans elementorum discordia, rerum omnium ordo, coelestium terrestriumque corporum summa pulcritudo & immensa magnitudo, ipsis gentibus sapientissimum Architectum ob oculos veluti spectandum proposuerint. Materiam vero Deo in creatione ullam coaevam, aut mundum esse aeternum, & sive casu, sive necessario existere, petitis ex ratione argumentis inficiatur. Porro ex consideratione sui ipsius, quemlibet existentiae Dei fundamentum posse petere ostendit. Dum enim nos esse non dubitemus, nosque nobis ipsis nostrum esse non dedisse vel ex eo colligamus, quod perfectiones eas, quas nobis jam deesse conqueramur, nobis dare licuisset, si a nobismet dependeret esse nostrum, ab alio certe provenire existentiam nostram, colligendum hinc venire evincit, & posito uno gradu dependentiae cujuscunque entis a causa alia, semper progrediendum esse addit usque ad ultimam causam, summum DEUM.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 50","label":"LIBRI NOVI EXANGLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/50"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 52","label":"LIBRI NOVI EXANGLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/52"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}