{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 52","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/52.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Tertiam rationem ex Aristotelis Philosophia depromit, & à motu in universo mundo mutuatur; unumquodque enim quod movetur, ab alio moveri supponit, cum impossibile sit, idem esse motum & movens; id autem, quod moveat, actu esse necessario debere infert. Firmissimum tamen ratiocinium a fine rerum in universum omnium derivat; nam cum nulla creatura fine aliquo careat, hunc ipsum sane tanquam causam, licet non executione, tamen intentione, ante ipsam rem exstitisse asserit. His praelibatis, ad impugnandam Deorum multitudinem, hominum apotheosin, & simulacrorum symbolicum cultum pergit, & argumentis ubique similibus utitur. Naturam Dei rationem, sine revelatione, difficulter agnoscere fatetur. Inde de attributis Dei dispicit. Dei operationem ad extra necessariam esse, & in ipsis creaturis quidquam mali a Deo conditum, quod agnoscere quis debeat, rationem jubere ullam negat. Quomodo fatum, casusque & fortuna, cum Divina providentia consistat, & quomodo haec humani libertatem arbitrii minime impediat, methodo haud ineleganti demonstrat, & blasphemiae illorum, qui homines se esse obliti, Deum causam mali & peccati pronuntiare haud vereantur, ponderibus ex ratione depromtis, valde indignatur. Meditatio secunda circa animam occupata est, & ante omnia eum, qui usque adeo Scepticorum seu Aporeticorum secta infatuatus fuerit, ut quoque animam inesse animato dubitet, perinde responso indignum fore judicat, ac illum, qui equitem qua talem sine equo, aut citharoedum absque cithara, denominari & actu esse posse, blateraret. Excussis postmodum quaestionibus: an anima ex elementis sit composita? an ex igne? an sit aer subtilis? an ipse sanguis? an corpus? an temperamentum? an numerus & harmonia? an ex censu corporum coelestium? an duae in uno corpore animae? an anima sit divisibilis? aliisque, hanc animae definitionem subministrat, quod sit spiritus corpori hominis hypostatice junctus, inque corporis organis vires nutritivas & sensitivas exerens, sine ullo tamen corporis organo intelligens, & extra illud subsistere aptus. Circa ejus propagationem determinandam, neque his adstipulatur, qui alicubi omnes animas simul quondam creatas existere, corporique extrinsecus illabi statuunt, neque istis, qui simpliciter aeternas & substantiae divinae particulas easdem faciunt, aut singulis hominibus quotidie infundi eas credunt; sed potius ex illa una anima, quae Adamo, primo homini, data est, caeteras quotidie propagari affirmat.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 51","label":"LIBRI NOVI EXANGLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/51"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 53","label":"LIBRI NOVI EXANGLIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/53"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}