{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 536","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 536","ref":"536","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/536","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/536","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/536.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Istorum carminum λείψανα colligit quoque Noster, & obscura vocabula secundum literarum ordinem disposita explicat, Varronis potissimum Scaligerique atque Festi opera usus, & tandem de Saliaribus coenis veterum scriptorum testimonia congerit, quae opiparae adeo, ut, si quae magnae aliae fierent, Saliares inde dicerentur. Secundum Opusculum absolvit Dissertatio Philologica de Deorum Cabirorum mysteriis, quae quia olim jam prodiit & lecta est, quin labore excerpendi illam supersedere possimus, non dubitamus. Hoc sufficiat monuisse, quod per Deos Cabiros ab Ebraeo 792, quae vox magnum, potentem, validum notat, dictos Romanorum Penates Gutberlethus intelligat, ab Aenea post Troiae excidium in Italiam deportatos, Cererem videlicet, Proserpinam, Plutonem, Mercurium, & ante hos Jovem atque Dionysum, quin & Dioscuros Castorem & Pollucem, nec non Aesculapium quoque, qui in multis locis, sub aliis tamen nominibus, culti sunt, Beryti scilicet in Phoenicia, Carrhis in Mesopotamia, imo in Aegypto etiam & Samothracia; sed in ea re non habet consentientem Jo. Antonium Astorium JCtum Venetum, qui Venetiis A. 1703 dissertationem evulgavit de Diis Cabiris, atque nomen hoc a voce Chober, quae Incantatorem significat & Devt. XVIII, 11. legitur, deducit, & fascinatores arbitratur fuisse praestigiis deditos, nomine Tricopatreum, Eubuleum, & Dionysium, & proximis ante vel post Ogygis diluvium seculis floruisse & orbem pervagatos esse, sicut Zoroaster apud Persas, & Magi alii apud gentes alias, divino quoque honore cultos. Caeterum cum in ipso aetatis flore extinctus sit Gurberlethus, neque absolvere potuerit inde, quae molitum fuisse, de Telchinibus, Curetibus, Idaeis Dactylis, Corybantibus & Magnae Deûm Matris Sacerdotibus Gallis, ex Dissertationis ejus de Diis Cabiris Praefatione discimus, non possumus non praematurum doctissimi Viri obitum, & quod iis monumentis, ad sacrorum gentilium interpretationem multum profuturis careamus, dolere. N. XII. ACTA","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 535","label":"TOBIAE GUTBERLETHI, JCTI ET PRAEFECTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/535","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/535"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 537","label":"ERUDITOROMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/537","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/537"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}