{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 561","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 561","ref":"561","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/561","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/561","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/561.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Autoris ἀυτογράττῳ, quod interea nactus est, accuratius edere constituit. Ipsum vero S rauchii opus, quod Viro Perillustri, Olao Hermelino, Carolo XII S iecorum Monarchae a sanctioribus consiliis, una cum Bibliotheca subjuncta Mayerus dedicavit, ita comparatum est, ut primo naturam & constitutionem Theologiae Moralis, deinde finem atque media tum generalia, tum specialia, exhibeat hac methodo, ut ex propositis quaestionibus, quibus ἔκ θεσις quaedam subjicitur, conclusiones certae educantur, quas antithesis demum excipit. Quod Bibliothecam Scriptorum Theologiae Moralis & Conscientiariae attinet, quam Celeberrimus Mayerus in studiosae Juventutis gratiam collegit, & B. Strauchii libro adjecit, in tres partes illa dividitur, in quarum prima Scriptores nostrae Ecclesiae, in secunda Reformati, in tertia Pontificii, ordine alphabetico ita recensentur, ut anno quo quivis mortem obiit, plerumque indicato, librorum huc spectantium titulus exhibeatur, saepiusque aut de scriptoribus, aut scriptis, judicium quoddam subjiciatur. Dum p. 5. Autor Jo. Conradi Dannhaueri libros Conscientiae apertos, h. e. Theologiae Conscientiariae tomos duos memorat monet se primas perfectissimi laboris hujus lineas, quas in gratiam auditorum privatorum Argentorati A. 1647 summus Theologus duxerat, in MSto possidere, quae lacunas quasdam in posteriori tomo occurrentes, cujus publicationi B. Dannhauerus immortuus est, felicissime supplere possint, easque, si Deus vitam viresque concesserit, quas ipsi quoque exoptamus, e tenebris se producturum promittit. Neque praetereundum esse existimamus, quod p. 26 circa B. Schomeri Specimen Theologiae Moralis occurrit, de quo plurimi hactenus persuasi suerunt, morte laudati Auctoris praematura factum fuisse, quin opus praestantissimum perficere potuerit. Verum Mayerum nostrum Vir Clarissimus Jo. Philippus Palthenius, ipsius Collega conjunctissimus, qui mutui adfectus Pufendorffium inter & Schomerum interpres olim extitit, Bbb b alia edocuit, monuitque causam abrupti operis non magis morti tribuendam, quam mutatae in Schomero potius animi sententiae, qui alia jam ratione opus susceptum aggredi ad Pufendorffii sententiam, induxerat in animum.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 560","label":"D. AEGIDII STRAUCHII, THEOLOGI OLIM VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/560","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/560"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 562","label":"D. AEGIDII STRAUCHII, THEOLOGI OLIM VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/562","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/562"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}