{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 59","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/59.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Quando autem aegri febri insigni & vehementi, & statim in augmento, vel etiam principio, in somnum profundum incidunt, unde vix aut ne vix quidem excitari possunt, quem aliquando convulsiones & ipsa mors brevi excipiunt, Cari species prima dicitur. Quod si vero aegri post attritas vires a febre continua, in somnum profundum & σφωνίαν incidant, in eo statu per aliquot dies permaneant, nihil rogent, jaceant veluti moribundi, postmodum oculos iterum attollant, aliquando statim cibum petant, atque feliciter evadant, vocatur cari species secunda. Quibus tertia accedit species, quando in febribus aegroti, diem unum aut alterum ante mortem, veluti somno oppressi decumbunt, ob attritas vires, sanguinem ad circulationem ineptum redditum, & spiritus dissipatos. Lethargus est sopor gravis cum febre & stertore, in quo aegri excitati respondent, & iterum in somnum relabuntur. Apoplexia denique Nostro audit sensuum omnium, cum ἀφωνία & resolutione, nec non difficili respiratione, subita privatio, a sanguine cerebrum ejusque vasa inundante, aut nimium replente, ortum ducens. De caetero cum in ttulo accuratam Spasmorum distributionem polliceatur Author, operae pretium est, mentem ipsius brevius explicare. Scilicet per spasmum in genere intelligit involuntariam & vehementem musculi aut fibrarum muscularium contractionem: ejusque causam, Hippocratem secutus, rejicit in repletionem & inanitionem. In priori casu arteriae carotides nimis replentur; unde sequitur compressio nervorum, depressio cerebri, spirituum animalium versus musculos propulsio, fibrarum tensio, sanguinis progressus retardatus, musculi inflatio, partis tendinis annexae vehemens & involuntaria contractio. In posteriori casu cerebrum expansionem suam amittit, adeoque veluti subsidet; quae subsidentia spiritus animales inordinate versus musculos premit, & convulsiones ciet; ad quas classes irritatio partium nervearum, a reliquis Authoribus accusata, ut referri debeat, prolixius explicat Author.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 58","label":"G. BRANDS HISTORIE DER REFORMATIE IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/58"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 60","label":"G. BRANDS HISTORIE DER REFORMATIE IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/60"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}