{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 62","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/62.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Deinde traditur divisio hujus linguae, quae est vel ecclesiastica, vel politica: haec rursus vel νησιωτικὴ, quae in insulis, vel στερεοτικὴ, quae in terra continenti viget; quibus additur tertia, nimirum Constantinopolitana, quia Constantinopolis systema Graeciae, & praecipue ἐν τῇ φαναρίῳ, sede Patriarchali, idioma ecclesiasticum principem locum obtinet. Praeter Constantinopolin, purior dialectus reperitur Thessalonicae, in reliquaque Graecia stricte sic dicta, inprimis vero in metropoli Epiri Jannina, ubi illustre Graecorum gymnasium, una cum ἀκροατηρίῳ hodienum floret. §. IX. X. XI. Laudatur quoque hac aetate schola Larissaea & Corcyrensis, ubi itidem litterarum studia coluntur, & praecipue posterior acroaterium Latinum habet. Quod ad dialectum insulanam attinet, ea melior est in Cycladibus, quam Sporadibus & Echinadibus insulis, vel eam ob causam, quod illae propiores sint S. Monti seu Atho, hodie monasteris referto. Echinades vero, una cum Creta, nimium ex Italico sermone, quod Italiae viciniores sint, trahunt. §. XII. Sed rursus magna varietas propter multitudinem insularum, ut vere obtineat, quot insulae, tot linguae, fatentibus ipsis Graecis, quorum testimonia adducuntur. §. XIIIXIV. De sermone ecclesiastico tenendum, quod proxime accedat ad veterem Graecismum, exceptis quibusdam generalioribus momentis, quibus ad captum populi immutatus est. Versio autem Novi Testamenti Graeco-Vulgaris, autore Maximo Callipolitano edita, & cura Seraphimi Mitylenensis denuo Londini A. 1703 excusa, plus solito barbararum vocum habet, in gratiam tot millium Bulgarorum, Wallachorum &c. qui inter Graecos habitant. §. XV XVI. Denique judicium fertur de hac lingua, eam quidem, quoad elegantiam, antiqua longe esse inferiorem, propterea tamen minime, Criticorum quorundam more, tam graviter accusandam, imo rejiciendam esse, vel propter multas peregrinas voces, vel etiam βαρβαροφωνίαν & malam ὄρVirθογραφίαν; quae omnia diluuntur §. XVII–XXI. tutes contra hujus idiomatis recensentur, perspicuitas qua cum ipsa matre certare videtur, peculiarisque quaedam elegantia & δεινότης, quam imitari difficile est. §. XXII. Poesis Pωμαικὴ rudior quidem, sed hodie cultior extat, praesertim in Creta, quae hoc in genere multum reliquis praestat. §. XXIII. Apparatus librorum, ad hoc institutum facientium, apud nos exiguus est: disseritur tamen de Lexico Vlachi Cretensis & aliorum Dictionariis, & ex nostratibus laudatur Crusii Turco. Graecia, licet multa ibi obsoleta & corrupta occurrant. §. XXIV.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 61","label":"M. JOANNIS TRIBBECHOVII, FAC. TH. HALL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/61"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 63","label":"M. JOANNIS TRIBBECHOVII, FAC. TH. HALL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/63"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}