{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 65","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 65","ref":"65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/65.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Appellare autem solent simpliciter David, ut cum Psalterium finitum esse indicare volunt, dicant, finitus est David. Id quod in calce hujus ipsius editionis quoque fuit observatum. Deinde disserit Autor noster Illustris de fonte, ex quo suam Aethiopes μετάφρασιν derivarint, quem non fuisse textum authenticum Hebraeum, sed LXX Interpretum versionem Graecam adserit, eo quod Aethiopicus interpres plerumque exemplar Alexandrinum, in Bibliis Polyglottis Anglorum excerptum, ut & Vaticanum, passim impressum, saepe sequatur. Tempus hujus translationis incertum est, licet probabile sit, eam non multo post conversionem Aethiopum, cum aliis Sacrae Scripturae libris factam esse, quo de Historiam suam Aethiopicam cum Commentano conferendam monet. De ordine & numero Psalmorum inde observat, eundem esse, qui apud Graecos. Isti Psalmum IX & X, apud Hebraeos divisum, conjungunt, atque ab illo Psalmo Aethiopes semper unum minus putant; ut qui apud Hebraeos est XI, apud Graecos & Aethiopes X habeatur. Idem rursus contingit Psalmo apud Hebraeos CXV, quem totum Aethiopes cum CXIII suo conjungunt, & vice versa Hebraeorum Psalmum CXVI in duos dividunt, donec in Psalmo CXLVII rursus conveniant, qui apud Hebraeos usque ad Psalmum CXLVIII continuatur, apud Aethiopes vero dividitur, ita ut apud nos versu 13 fiat initium Psalmi CXLVII, & deinde numeri in Psal. CXLVIII rursus concordent; licet hic ordo in novissima editione Lipsiensi LXX Interpretum non fuerit observatus. Adjectus est etiam Ps. CLI, apud nos apocryphus, quia Onientales communiter illum habent; quamvis numerum reliquorum excedere, in titulo illius Psalmi fateantur. Caeterum linguam ipsam ANam quo xumiticam non male vocari, censet summus Autor. tempore Reges Aethiopiae Axumae in regno Tigre habitabant, in usu fuit; quamobrem a nonnullis Tigrana sive Tigrensis vocata fuit. Translata vero in Amharam Imperii sede vernacula esse desiit, adeoque Habessini illam e libris & doctrina litteratorum addiscere necesse habent. Post haec de variis editionibus hujus Psalterii sermonem facit, quarum primam curavit Jo. Potken, Germanus, Ecclesiae S. Georgii Coloniensis Praepositus.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 64-2","label":"JOBI LUDOLFI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/64-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/64-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 66","label":"JOBI LUDOLFI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/66"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}