{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 72","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/72.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Gryphio, Socio ac Amico nostro honoris causa nominando, praefationem scribente, in qua modernam Nobilium consuetudinem salse taxat, qui artium liberalium, & Poeseos praesertim, exercitamenta Equestri homine minus digna judicant, & gladio nihil rei esse cum calamo autumant; quum tamen ex Purpuratis Vatibus, hoc est, ex Imperatoribus, Regibus, Ducibus, Principibus, Pontificibus item, Cardinalibus, Archiepiscopis atque Praesulibus, aliisque summae auctoritatis Magnatibus, qui Poeseos cul: ores fuere, vastus quidam index confici queat. Caeterum duae quasi operis hujus partes sunt, quarum altera Metaphrases, altera vero Poemata ex ipsius Abschatzii Baronis ingenio depromta complectitur. Inter Metaphrases principe loco se sistit Pastor Fidus Tragicocomoedia, ex Italico Guarini, vatis celeberrimi, conversa. Quae fata Guarinus auctor in Italia expertus sit, quot versiones hujus Dramatis in omnes fere linguas transpositi numerentur, Clarissimus Crescimbenus in Commentariis de Poesi Hetrusca fusius docuit. Ex Germanis tres, nisi fallimur, Pastorem hunc Fidum adgressi sunt, Hildebrandus quidem prosaica, Hofmanswaldius autem & Abschatzius, Silesii, metrica interpretatione. Hofmanswaldianae versioni plus elegantiarum tribuit Morhofius (Part. 2 de Poesi German. cap. 2. p. 205) quam ipsi textui Guariniano: ipse vero Hofmanswaldius in praefatione Poëmatum suorum, primas prae se laudes Abschatzio nostro deberi eumque verba Hetrusci idiomatis strictius ac felicius expressisse, monet. Nostrarum partium non est, hanc inter illos litem dirimere, de qua, qui utnus. que linguae intimiore notitia pollent, judicare permittimus. Sonuli autem jocoserii, qui Pastorem Fidum presso pede subsequuntur, & quos ex Alexandri Adimari Equitis Thusci Terpsichore depromsit, mira transpositionis felicitate & argumenti raritate notabiles sunt. Quinquaginta nimirum foeminas Therpsichore, (id tractatulo nomen est,) nobis repraesentat, omnes novercantis naturae invidia, maculis quibusdam vel in ore, vel in moribus, deformes, calamo tamen vatis & poetica venustate commendabiles.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 71","label":"JOBI LUDOLFI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/71"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 73","label":"JOBI LUDOLFI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/73"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}