{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 73","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/73.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Quod ad alteram poematum classem attinet, quae soli Baronis nostri venae ortum suum debent, prima sunt Sacra, quae adpellatione ex Florae regno desumta, Himmel, Schlüssel / sive claviculas coeli aut primulas veris nominavit. In iis metaphrases quorundam Psalmorum, meditationes in ferias Dominicas & Festales, eucharistica matutino aeque ac vespertino tempore, nec non post superatas graviores tam publicae quam privatae rei calamitates fusa; hymni item anniversarii, onomastici, genethliaci, & quae alia mysteriorum sacrorum genera sunt, occurrunt: quibus & aetatis suae quinquagenariae curriculum, totidem strophiolis sive sectiunculis a se delineatum, Autor noster subjunxit. Post sacras meditationes, carmina statim subnexa reperimus, quibus reverentiam & obsequium erga Divum Imperatorem LEOPOLDUM, & Celsissimos Austriae Archiduces, cum propter victorias contra hostes obtentas, aut in nominalibus feriis, tum propter alias almae benedictionis accessiones, contestatus est. Succedunt Epicedia in obitum ultimi Lignicensium, ex Plasteorum Familia nongentenaria, Ducis, & quorundam generosae stirpis Equitum, carmen item honori Lohensteiniano, ob Arminii & Thusneldae vitas, fabula Milesia, sed ea longe doctissima & omnis generis eruditione referta, descriptas dedicatum; funebria deinde aliquot in bestias ab heris suis perdite adamatas, & miscellanea varii argumenti, in quibus omnibus magna venae felicitas, styli nitor, vocabulorum aculei, & nativa sensus elegantia deprehenditur. At enimvero in illa inventionum varietate, & argutiarum adparatu, id maxime miramur, ambidextrum fuisse Vatem nostrum, id est; utroque idiomate, Germanico aeque ac Latino, versus plane egregios panxisse: cujus rei luculento testimonio sunt Genethliacum Deo incarnato in terris hospiti, nocte Natali, in monte Senonum inhospitali, vena dextraque frigente, adfectu tamen calente, d. 24. Decembris anni 1666 sacratum, (vide Sacra pag. 42 seqq.) Paschologium nocte sacra anni 1667 Romae formatum, (ibid. pag. 54. seqq.) Elegia super incendio d. 12 Oct. 1696 (ibid. pag. 73. 74.) Elegia ad Primkium, Rectorem Scholae Lignicensis, Praeceptorem olim suum fusa, in qua peregrinationis suae rationes ac fructus exponit, (inter Miscella pag. 106 sqq.) & alia denique ad amicos ex Italia discedentes valedictoria, (ibid. p. 111. seqq. ) ut adeo, novo certe exemplo, comprobasse videatur Baro noster Illustrissimus, eam esse Latinae linguae majestatem atque elegantiam, ut illius exercitia Nobilioribus ingeniis, & Equestri dignitate praefulgentibus, dedecori nequaquam haberi debeant.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 72","label":"JOBI LUDOLFI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/72"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 6-2","label":"OMHPOS EBPAIOZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/6-2"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}