{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 79","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 79","ref":"79","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/79","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/79.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Unus, addit, est Gallus, qui propter suam jactantiam ac promissionem inanem satis orbi erudito vapulavit, & quandoque nominatim propter ea, quae aliis abstulit atque edidit pro suis, veniet in Catalogum plagiariorum Thomasii. Perperam etiam Everardum Feithium libris 4 Antiquit. Homericarum, omnia in Homero ad Graecos retulisse, monet. In parte speciali praestruit, descriptionem Patriarcharum fieri in Odyssea cum primis sub persona Ullyssis, sed venientis alio atque alio nomine; quemadmodum & opus obitu Ulyssis, ita ut re ipsa sit nomen Mosis, concludatur. Itaque illum Ulyssem aliquoties recurrere, & jam abire, & obire, jam redire, isti primo similem. Id indicari verbis L. II. V. 175. ἐεικὸς τῷ ἐνιαυτῳ, similis illi uni ipsi, non vigesimo anno; item cum LLV. I. dicitur ἀνὴρ πολύτροπος, multiformis, non versutus. Nam & Scripturam Sacram non semel nomen viri proprium imponere alteri, etiam diutissime post venienti. Penelopen, uxorem Ulyssis, aeque esse nomen commune & appellativum, ac toties ita vocari quoties foemina quaedam dignitate praestans & curans bene negotia domestica venit nominanda. Patriam utriusque appellari Ithacam, non loniam illam, sed, quod inauditum ad hunc diem usque, Mesopotamiam Hebr. Ni. e. insulam, regionem, & Thavech medium, elisa litera, inter duos amnes, Euphratem ac Tigrim. Hinc Homero Ἰθάκην ἀμείαλον, mari circumdatam Lib. IV. 385 & 394 dici. Alibi vocare Hλυσιον πεδίον, non campum Elysium, sed Mesopotamiam felicem. Nam πεδίον congruere cum Paddan, quo nomine Moses Mesopotamiam vocet Gen. 48 7. ἡλύσιον esse τυ Ales, laetus, exultabundus. In Ithaca designari ab Homero urbem Ilyssis patriam Κρήτην Lib. 19 V. 172, non Cretam Graecorum insulam, sed Babylonem, ubi linguae mixtae. Nam Hebr. De Kereth, Chald. I Kareta, dici urbem, & κατʼ ἐξοχὴν intelligi Babylonem. Homerum ergo hoc, quod dicit de mixtura linguarum, hausisse ex verbis Mosis de Babylone, Gen. XI. 9. In vicinia Babylonis fuisse Κνωσσὸν, magnam urbem, a SCanoa, aestus, fervor. Hanc alio nomine Hebr. vocari 171 Charan, a vari Chari, aestus, ardor, Graecis Καῤῥαι, ubi There & Abraham & Nahor vixerint, & in qua Isaacus & Jacobus sibi uxores asciverint. Eandem esse urbem, quae Homero lib. 4. v. ult. vocatur Αστερὶς, ab λλων Asthar, pecus, grex: quod qui illic degebant, his maxime in usu esset facere rem pecuariam.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 78","label":"OMHPOS EBPAIOZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/78"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 80","label":"OMHPOS EBPAIOZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/80"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}