{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 84","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/84.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"sumptum esse, quod Homero Deus vocatur Ζεὺς αἰγίοχος v. 42. & Ποσειδάων γαιήοχος, v. 55. excelsus possessor coeli atque terrae, Deus in se sufficiens. Spirare ergo in oratione Poetae sermonem Sacrae Scripturae. Et huic Deo esse sacrificatum, ἐνοσίχθονι κυανοχαίτη, V. 6. punienti peccata, & nihillonimus gratioso, ac condonanti peccatoribus. Repetita enim haec esse e verbis ipsius Dei, Exod. 34. 6. 7. Dignum nunc est. videre, quid de immolatione Isaaci apud Homerum repererit. Cl. Autor. Ubi notat primum, Abrahamum rem tantam filio: non nisi sensim ac tractim insinuasse potius quam manifestasse: Deus ipse sibi prospiciet de agno ad holocaustum, Gen. 8. Sic apud Homerum. Minervam ad Nestorem, cum jam sacrificium Deo omnipotenti faciendum esset, dixisse, τοῖο γὰρ ὥρη, pro ὅρη, adest enim tanti, omnipotentis, provisio. Lib. 3. v. 334. Tecte iterum Minervam dicere, se velle mane ire ad καυκνας magnanimos, ubi sibi χρεῖος debeatur neque vioν neque ὀλίγον, ad principes sacerdotes holocausti, ubi sacrificium sibi debeatur, neque juvenile neque infantile. v. 367. Hic cum filium. Ulyssis Telemachum peti intelligeret Nestor, stupor equidem invasit omnes, v. 371. statim tamen illum (i. e. agnum mactandum h. I. ) manu apprehendit, hortaturque, ut jam nunc haut ignavus sit neque imbellis: Deos enim illum comitari. Actutum vero Nestor orat Minervam, ut sibi propitia sit, & largiatur pro Telemacho sacrificare bovem legitimam, indomitam, quam nemo vir jugo subdiderit, h. e. juvencam optimam, v. 373–383. Et hanc esse dicit. Noster expressionem poetae ad verba Scripturae, Num. 19. 2. & Deut. 33, 17. Atque audivisse in hoc Minervam senem illum, effusasque deinde dras devotioni debitas super hostiam bovis jugulationi destinatam. Describi hic etiam ritus agni Paschalis mactandi & comedendi a tota quaque familia. Interea vero Telemachum, (habitum velut mortuum,) domi a suis ablutum, unctum & indusio pulchro tunicaque fuisse indutum, v. 437–468. secundum morem pollincturae. Sed sistendum hic. Jamdudum enim excitatum in animis Lectorum arbitramur desiderium videndi tum reliquas in Opera Homeri meditationes, quas se ait habere confectas, tum alia scripta Cl. Croesii, quae p. 6. 84. 147 promittuntur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 83","label":"OMHPOS EBPAIOZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/83"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 85","label":"THESAURUS ANTIQUITATUM GRAECARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/85"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}