{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 93","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 93","ref":"93","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/93.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Nec esse, quod hic opponatur difficultas expellendi spiritum malum e corpore hominis obsessi; ejus enim in illo perseverantiam pendere, sub directione Dei, a voluntate spiritus illius, nec esse eandem conjunctionis animae cum corpore, quae ab arbitrio illius non pendeat, sed recta corporis constitutione, rationem. Quod incrementa capiunt per varias aetates animae vires & potentiae, materialis naturae argumentum non esse: nam illa mentis incrementa, corporis haut deberi extensioni per illas aetates crescenti, vel hoc evincere, quod optima mens non sit ea semper, quae maximam corporis molem animat, adeoque a cultura illa esse mentis, & educatione, atque experientia, quae uno momento perfici non queat. Sed si immaterialis est anima, quam rationem reddemus stuporis in illis, agilitatis in aliis hominibus? quam a materiae temperie optime Estibius derivari posse credit. Ipsas itaque mentes, in primis originibus suis, majores minoresque sortiri perfectiones, & rationibus & Scripturae testimoniis firmat Autor, imo & instrumenti perfectionem, hoc est corporis hujus temperiem, aliquid huc conferre posse; unde tamen non magis possit probari, animam esse materialem, quam aerem esse ejus naturae, cujus est tibia quam inflat, eo quod motum & sonum aeris aliquo modo ab hujus structura pendere, manifestum sit. Quod vero porro urgetur, magis rationi convenientem esse mortalitatem animae & materialitatem, eo quod facilius concipiatur; in eo & hoc negatur, quod rationi maxime conveniens semper sit, quod facillime concipitur, & quod facilius concipiatur mortalitas animae quam vita perennis: at cum disputatio de istorum posteriori non dissimilis sit disputationi de gustibus, priori forsan optime inhaereas, & Autor quoque illud inprimis urgere videtur. Non opus vero, ut prolixi simus in iis commemorandis, quae reponit Estibio urgenti, quod doctrina de interitu animae, ut ab ipso proponitur, moraliter non sit turpis, quodque contra, superstitiosis pro mortuis precibus, & doctrinae de purgatorio fundamenta substernat, quae obtinuit de animae immortalitate sententia. Certe enim ubi de rei simpliciter veritate instituitur quaestio, supersedere poterunt disputantes illarum quaestionum utraque, & posteriori imprimis facile vel mediocriter sapientes respondere, non erat difficile. Nec magis merebatur responsionem argumentum, quod impossibile non sit, animam interire atque redire, cum hic de eo, quod evenit, non vero de eo, quod evenire.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 92","label":"COLLATIO CUM THEISTA, CONCERNENS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/92"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 94","label":"COLLATIO CUM THEISTA, CONCERNENS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/94"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}