{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 94","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 94","ref":"94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/94.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"potest, sit quaestio. Quod vero sententiam, immortalitatem defendentem, in multis parum apte cohaerere Estibius arguit, in eo non male industriam Cl. Autor locavit. Quod ex immaterialitate immortali a; non recte inferatur, concedit; nam & brutis animantibus immateriale principium largiendum esse existimat, quibus tamen immortalitatem vindicare non audet; at ex fine creationis humanoque animo, qui idem persistat semper, continuationem quoque conservationis eorum inferendam putat. Sed quid si argumento illo, ad mundi totius durationem aeternam demonstrandam, cum Platonicis aliisque Philosophis aliquis utatur? Animam, quae ne in vita quidem semper cogitet, ad judicii usque diem cogitandi suspendere actum, atque adeo ad tempus non vivere, non absurdum visum Estibio; at praesuppositum negat cum Cartesio Noster. Difficultates circa unionem spiritus & corporis motas ita solvit, ut dicat esse unionem actionis & passionis, animumque corpori praesentem esse per suam ὀνέργειαν. Ex eo, quod Hebraica vox tons vitam significat in sacris literis, non sequi, animam esse materialem; eam enim vocis notionem ceteras, & hanc imprimis, qua mentem designat, non excludere; idque eo firmatur, quod omnia naturae spiritualis & cogitantis attributa το uns in sacris adscribantur. Immortalitatem in Scripturis tribui animae, temerario ausu negari; contrarium enim ex Eccl. XII, 7. Matth. X. 28. Luc. XXIII. 43. 2. Cor. V, 6. Apoc. XIV, 13. 1. Corinth. V, 23. patere. Ludicrum plane esse, quod ex eo, quod Salvator mortuos excitans, redi anima in corpus tuum, dixerit nunquam, argumentatio instituatur, sed surge juvenis &c. Hoc enim, inquit Autor, est postulare, ut omnia dixerit Servator, quae dici poterant; voluisse autem eum voce surge potestatem indicare suam, mortuis vitam restituendi. Quod animae superstites non appareant, id quod nunquam fieri absonum visum Estibio nisi extinguerentur, inde esse, quod certis legibus sint in statu separationis adstrictae animae: imo apparere quandoque, fide dignorum hominum testari narrationes. Argumentum ex historia lapsus sumtum, quae doceat per peccatum mortalem factum hominem totum, adeoque & animam ejus, solvitur distinctione inter mortem spiritualem, quae sit amissio vitae divinae, & physicam; hanc corporis, animi esse illam. Quod dicitur, poenam vero non esse mortem corporis, qua anima aerumnis illius liberetur; id valere de restitutis per Christum conceditur, non vero de impiis, quibus per mortem hujus vitae detrahantur solatia, gravissimis & insolabilibus malis indè succedentibus.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 93","label":"COLLATIO CUM THEISTA, CONCERNENS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/93"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 95","label":"COLLATIO CUM THEISTA, CONCERNENS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/95"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}