{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1705 95","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/95.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1705","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Nec ex doctrina de animae immortalitate sequi, corpus, quod hac ratione in se spectatum pro mole materiae ignava, vitae ac sensus experte, habeatur, adeoque in peccati partes venire nequeat, injuste post resurrectionem puniri; proprie enim corpus poenas non sentire, sed animam puniri per corpus, per quod etiam peccaverat. Quod Apostolus ait, in extrema die superstites mutandos esse, ita cum animorum immortalitate esse conciliandum, ut non quoad immortalitatem, sed quoad ceteras qualitates, & relationes inprimis ad hoc corpus, mutandae esse dicantur. Nec absonum esse, animae superstiti felicitatem adscribere, ejusque consummationem in extremam diem differri dicere. Nec inde sequi, duplex judicium esse admittendum: bonas enim animas, quae influxu gratioso bonitatis divinae, & expectatione manifestandae penitus gloriae, beatae sint, nullo peculiari discretionis judicio opus habere, ante solennem istum nobis praefixum diem: similemque impiorum etiam esse rationem. Redemtionem vero Christi, quae totum hominem concernit, animae immortalitati non obstare; eam enim a morte spirituali, ut corpus a physica, liberatam fuisse, Loca Scripturae, quae renovationem animae ad diem judicii differunt, centies explicata fuisse & vindicata. Novam denique non esse illam doctrinam, quod Estibius urserat. Apud Graecos enim, diu ante Platonem & Thaletem, eam viguisse, ex Homero patere; Senecam Ep. CXVII apud omnes gentos eam receptam esse agnoscere, quod inductione quadam facta ostenditur, indeque concluditur, in ipsis incunabulis generis humani eam traditam fuisse, quae alias late adeo non potuisset propagariInprimis vero Judaeos hanc doctrinam semper tenuisse, contra Estibii cavillationes defenditur, disputationibusque finis gravibus quibusdam monitis imponitur. NOVA 96 ACT. ERUD. MENS. FEBRUAR. A. MDCCV.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1705 94","label":"COLLATIO CUM THEISTA, CONCERNENS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/94"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1705 96","label":"NOVA LITERARIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/96"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}