{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 104","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/104.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"Posse quoque, quod liber hic genuinus Baruchi, cujus mentionem Jeremia fecit, foetus sit, ex alia ejusdem epistola ad novem cum dimidia tribus in Babylonicos carcere deductos colligi, quae Syriaca lingua conservata, atque Bibliis Anglicanis Palyglottis inserta est, unde in Anglicam linguam translatam dissertationi huic eandem Noster subjecit, qua saepe ad Baruchi hunc librum provocatur. Extare praeterea disertum Apostolorum aut saltim ipsorum amanuensis Clementis: estimonium, in Constitut. ut vulgo vocantur, Apostolicis, Baruchi librum ante destructas Hierosolymas publice in Synagoga praelectum fuisse, ipso die quo lectio ejus instituta fuerit, nempe decimo mensis Gorpiaei diserte expresso. Ex Origenis quoque verbis, ab Euseb Histor. Eccles. VI, 25, conservatis, abunde constare, minimum Jeremiae epistolam, quae Caput VI Baruchi constituit, si de integro libro dubitandum videatur, usque ad Origenis tempora inter Hebraicos libros Canonem S. constituentes receptam fuisse. Commendat igitur Autor eruditis, ut sollicite inquirant, cur Hebraicum hujus libri aut minimum ultimi ejusdem capitis exemplar, quod publice ipso Origenis tempore a Judaeis inter Hebraicos ac Canonicos libros referebatur, proscriptum inde Hieronymi temporibus fuerit, & annon ejus aetatis Judaei, qui temere partem hanc S. Codicis aspernabantur, alias quoque S. Scripturae partes proterve eodem tempore suppresserint? Irenaeum certe, decem circiter post. S. Johannis obitum annis natum, non obscurius solum quandoque ad librum hunc digitum intendere, sed prolixum quoque inde locum, tanquam ipsius Jeremiae, cui Baruchus a literis. erat, vaticinium adducere. Tertullianum non semel ad librum hunc alludere, sed & distincte epistolam Jeremiae sive VI cap. Baruchi, tanquam genuinum ipsius scriptum allegare, neque pro infirmioribus habere argumenta, quae hoc capite, quam quae locis ex Jeremiae vaticiniis petitis fulciuntur. Origenem quoque Homilia VII in Jeremiam ad locum Baruchi provocare, qui Jeremiae adhortationem ad Judaeos Babylonicis vinculis constrictos continet, communi, atque recepta in adducendis S. Scripturae locis phrasi usum; ita scriptum est. Mox Cyprianum eundem cum Origene locum adducere, eademque verba, quae in laudatis modo Apostolicis Constitutionibus occurrunt, inter plura alia S. Scripturae loca promiscue collocare. Diluere inde Autor molitur dubia contra divinam hujus libri autoritatem vulgo objecta, atque concludit, facile per singula secula eundo posse probari, exstitisse semper a Cypriani temporibus usque ad ea quibus purior lux evangelii reddita ecclesiae fuit, inter Christianos, qui autoritatem libri divinam agnoverint. Et ne cui mirum videatur, cur Judaei, qui antiquissimis temporibus libro in Canone S.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 103","label":"COLLECTIO GENUINORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/103"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 105","label":"COLLECTIO GENUINORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/105"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}