{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 114","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 114","ref":"114","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/114","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/114.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"NIELE PERLICIO. Wittebergae, apud haered G. Zimmermanni, 1728. 6. Plag. 9. Tab. aen. 1. rga 3 ἀέλλειν τα τῆς τον. YN Praesatione monet. Cl. Autor, non statim Mathematica esse, quae methodò a Mathematicis emendicata proponuntur, idque exemplo duarum Dissertationum Cl. Dethardingii, Prof. Rostoch. in quibus methodus mathematica plane talis non est, illustrat. Deinde regulam suam transituum caloris ex uno corpore in aliud, ex naturali corporem tendentia ad aequilibrium deductam, Lectoris judicio submittit, regulam vero Cl. Hambergeri, Prof. Jenens. (quae fransitus caloris ex corpore specifice leviori in specifice gravius esse dicit) aequa ponderat lance, suamque huic praefert. Hac occasione multa adversus eum monet de regula ipsius adhaesionis in Elementis Physicis, nuper proposita, eamque ita comparatam esse judicat, ut rigorem praetensae demonstrationis sustinere omnino nequeat. Ipse equidem Cl. Hambergerus ex vi corporum insita hanc suam regulam demonstrare non audet, eamque ex experientia tantum stabilire conatur; experimenta tamen haec longe aliter explicat Autor, nec opus esse putat, ut ad vim quandam hactenus ignotam recurtamus, cum tertium aliquod adhuc detur. In ipso Tractatu calorem pro instituti sui ratione ubique ad Medicinam applicat, atque post praemissas definitiones materiae caloris, sanguinis, machinarum a sangiune impellendarum, caloris, actu & potentia calidorum, mensurae caloris, concludit ex duobus experimentis, calorer: non posse explicari a solo motu sanguinis, sed conjungendam esse heterogeneitatem, cui subjungit axiomata partim ex hydrostaticis, partim physiologicis petita, & ad calorem spectantia. Ex his construit Propositiones, quae rum Idocei, quemlibet hominem in statu sano & naturali quendam habere determinati caloris gradum, unde deducit, durante motu durare calorem; celeritatem hujus motus tempore mensurari; errare tamen eos, qui ex celeritate pulsuum mensuram hujus motus petunt; aestimanda haec esse potius ex celeritate secretionum & excretionum; indeque desumenda esse fundamenta concludendi ad diversitates sic dictorum temperamentorum medicorum; in quibus calor variare solet pro ratione densitatis materiae in solidis & fluidis; celeritates item sensibilitatum seu penetrationum caloris in diversa subjecta, in inversa ratione tenacitatum fibrarum & gravitatum sanguinis specificarum. Prop.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 113","label":"THEORIA CALORIS MATHEMATICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/113"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 115","label":"THEORIA CALORIS MATHEMATICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/115"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}