{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 116","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/116.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Nos in priori statim subsistentes, quod paullo uberius istam tractarit, Philosophiae traditionariae faciem ex IIdo Capite sumus ostensuri. Primum Sapientiae locum in hac suo quodam jure sibi vindicant Hebraei admodum antiqui: quorum tamen scientia ad mores potius, quam ad Physicas speculationes fuit comparata. Quare non probatur eorum opinio, qui Patriarchis eximiam in omni genere tribuunt eruditionem. Quum Hebraei aliis sere gentibus contemptui fuerint, hinc nec illi audiuntur, qui Pythagoram & Platonem suam ab his Philosophiam hausisse perhibent: quin potius hos procedente tempore Graecorum dogmata sua fecisse, vero simile est. Hi enim a veteri simplicitate post Babylonicum exsilium recesserunt, Graecorum principia suis sensim admiscentes: unde natae sunt Pharisaeorum, Sadducaeorum & Essenorum sectae; quarum istam, Stoicis; illam, Epicuri; hanc vero, Pythagorae partibus favisse, res ipsa comprobat: cujus mixturae Philosophicae in Judaeorum Cabbala hodieque superest documentum. In hunc ordinem referuntur porro Aegyptiorum, Chaldaeorum, Persarum, Arabumque Philosophemata; quibus, & inprimis Sabaeis, suos Magos fuisse, meminit Plinius H. N. L. XXX C. 1. Hinc quum Arabia ab Hebraeis Oriens subinde vocetur Gen. X, 30. XXV. 6, 18, Job. I, 3: τοὺς μάγους ἀπ εἰνατολῶν Arabes fuisse, admodum probabile est. Indi denique ac Sinenses, Phoenices quoque, Galli, Germani, Thracesque nominantur. Logica definitur Cap. I, quod sit scientia de invenienda proponendaque veritate. Agitur ergo primo de natura intellectus humani; deinde de natura veritatis; ac denique quomodo ea invenienda proponendaque sit, disquiritur. Quod ad Caput II ejusque Sect. I, de natura intellectus, attinet, experientia comprobat, nos cognitionis omnis expertes in hunc mundum prodire, atque postea demum rerum materialium ideas nobis acquirere, a quibus deinde ad conceptus rerum immaterialium abstrahimur. Eadem experientia docet insantes sensim binas idearum istarum inter se comparare, atque tandem tertia assumpta novas veritates reperire. Est ergo intellectus facultas mentis, quae percipit, indicat, ratiocinatur. P. 76 ideas quasdam ad insaginationem pertinere ostendit, quoties scilicet mens ideam objecti materialis absentis contemplatur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 115-2","label":"JO. GOTTL. HEINECCII, ICTI, CONSII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/115-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/115-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 117","label":"JO. GOTTL. HEINECCII, ICTI, CONSII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/117"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}