{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 117","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 117","ref":"117","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/117","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/117.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Hinc imaginatio varia sortitur ingenii, judicii, reminiscentiae & memoriae nomina, cum ista ideas varias componimus, discernimus, revocamus, retinemus. Et cum ea, quae componit ingenium, non revera semper exsistant, ideae istae vocantur entia rationis, cum non entibus non confundenda; utpote quae non sunt objectum mentis, quum de istis nihil cogitari possit. In Sect. II, quae agit deldeis, generatim idea definitur, quod fit objecti cujusvis genuina imago, quam mens immediate contemplatur, vel quaelibet de re quavis cogitatio. Modus acquirendi pro varietate objecti varius est. Rerum immaterialium ideas per abstractionem & conscientiam v. g. tristitiae; materialium per sensationem acquirimus, quae sub diversis circumstantiis repetita, experientia vocatur, & si rite instituatur, quum sensus non fallant, fallere non potest. Inter reliquas idearum divisiones, occurrit ea, qua vel simplices sunt, in quibus nihil mente dividere possumus, quales omnes fere perceptiones sunt colorum, sonorum, odorum: vel compositae, in quibus varia separare & dividere licet per abstractionem mentis: ex quo id inprimis sequitur, ut ideae illae simplices clarae quidem sint, sed non distinctae. Porro ideae sunt vel substanliarum, vel modorum, vel relationum; ubi utilia multa immiscentur. Aliae praeterea ideae sunt singulares, aliae particulares, aliae universales. Universalis idea vocatur genus; particulares, quae sub universali continentur & sub se habent individua, vocantur species: idea universalis, quae primario ad essentiam rei pertinet, disserentia; quae secundario, proprium; quae rei quidem inest, sed non id essentiam ejus pertinet, accidens dici solet. Cui doctrinae sequens Sect. III de definitionibus & divisionibus est superstructa, ubi ostenditur, definitiones reperiri vel experiundo vel per abstractionem, circumstantias quasdam omittendo, vel mutando, vel novas quasdam addendo: in duobus prioribus niodis rem definitam exsistere, negari nequit, at in posterioribus demonstrandum est, tem definitam exsissere. Quare definitiones prioris generis sunt fundamentum demonstrationis, posterioris non, nisi definiti existentia demonstrata sit. Ex quo colligitur, quid de Cartesiana Dei demonstratione ex idea entis perfectissimi sit sentiendum.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 116","label":"JO. GOTTL. HEINECCII, ICTI, CONSII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/116"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 118-2","label":"JO. GOTTL. HEINECCII, ICTI, CONSII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/118-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/118-2"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}