{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 120","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/120.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"Quum enim singulo musculo sua ab Anatomicis adscribatur actio; patet, ubi contra naturae institutum, vel multiplicantur musculi, vel diversi pro uno habentur, aut actionem compositam resolvi in simplices, aut singulares quorundam musculorum actiones haberi pro una composita. Poscit 2) iniusculum trahendum esse, cadavere in omnem situm disposito. Nam quae musculus efficit in hoc situ, eadem non potest in alio, vel planè diversa. Notat ibidem, terminos, origo & insertio musculi, esse plane inanes. 3) Inde vult reperiri antagonistas. De quibus sanè pauca scimus. 4) Attendendum esse, ait, singulari musculorum cohaesioni: ubi ab incumbentibus vel musculis vel aliis machinis comprimuntur. Tandem desiderat τελεολογίαν musculorum: h. e sufficientem rationem situs, magnitudinis, cohaesionis, figurae, ceterorumque, quae in musculis observantur. Jam ad ipsum librum, cujus textui, locis convenientibus, appendicem, quae in Autoris Editione ad calcem libri fuit, inseruit Noster. Ad quosque musculos optimas Anatomicorum citavit figuras; praecipue Eustachii, tum & Casserii, Vesalii, Bidloi, Couperi &c. In explicatione vero Eustachii tanto gratiorem omnibus se suscepisse laborem sibi persuadet: quanto manifestiores passim esse putat Lancisii hallucinationes. Ubi ossium entio facta est; ubique ciravit Albini descriptionem eorundem, cum, quia hic accuratissime illa descripsit, tum, quia optimas citavit figuras, inprimis Vesalis. Tandem annotationes addidit Anatomicas. Percurramus haec omnia paullulum. Sic notat, ligamentum Pouparti tantum fingi ab Anatomico, dum vagina, semur vestiens, ubi sese musculis abdominalibus, obliquis ac transverso, obducit, abscinditur. Describit musculum semilunarem, quem delineavit Eustach. T. 41 f. i, 3, ut & alium ἄζυγον, elevatorem labii superioris, quem idem depinxit Eustach. ead. T. si, Vult tamen, quod in ipso libro non reperitur, omnes per nos moneri, cephalo pharyngaeum musculum esse partem fibrosam crico-thyreo pharyngaei retroporrectam: ut &, sese Cl. Haiubervero, circa intercostalium actionem, falsam tribuisse sententiam. Dixit nempe interpres, Cl. Hambergerum singulari machina demonstrare, intercostales musculos contractos, contra omnium musculorum naturam, fieri longiores. Id sane vel publice excusari meretur. Ita nimirum, ope fictae cujusdam machinae, Vir quidam doctissimus ipsi persuaserat Leidae, jam vero, & visa apud illum ipsa machina, & lecta erudita ejusdem Dissertatione de respirationis mechanismo atque usu genuino, fatetur interpres, illam sententiam Hambergero non sedere. Veram ergo Hambergeri sententiam in altera editione enarrabit. In progressu notat interpres, nullibi bonani reperiri diaphragmatis figuram, quae & diffieillima. Explicat musculum anteriorem ani Riola: depictum Extachio T. 37; quem pauci sane intellexerunt. Quantum ad cervicalem descendentem Diemerbr.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 119-2","label":"JO. GOTTL. HEINECCII, ICTI, CONSII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/119-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/119-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 421","label":"JO. GOTTL. HEINECCII, ICTI, CONSII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/421","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/421"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}