{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 137","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 137","ref":"137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/137.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"1521 ἅπαιδα mortuum, quae Tabulae omnes doctissimis commentariis sunt illustratae, quibus coaevis aut saltim antiquissimis testimoniis ubique firmantur, infinita antiquorum recentiorumque scriptorum παροράματα notantur, reselluntur, emendantur, & Historiae Silehacae Genealogicae potissima momenta in luce clarissima collocantur, ut Equitis Generosissimi in antiqua illa patriae memoria restituenda sagacitatem, & pertinax sed laudatissimum tot Historias, Annales, Chronica, Necrologia, Diplomata, omnis aevi, omnis generis, edita, inedita, perlegendi, conferendi in unum, comparandique inter se studium ac diligentiam inter Senatorias curas & imposita a Principe, cui à Consiliis est, negotia non possimus non mirari. Si uno alterove exemplo fides nostrae assertioni facienda est, p. 314 ostenditur, Hofmannum, rerum Bambergensium scriptorem non ignobilem, Conradum, Boleslai Alti Ducis Vratislaviensis filium, Bambergensem Episcopum, A. 1203 defunctum, cum Conrado Glogoviensi Pataviensi Episcopo, A. 1298 denato, confudisse. Henrici VI Ferrei, Ducis Saganensis, Conjugis & nomen & gens mire dubia. Annam eam esse dicendam, ex diplomate Henrici Ducis probatur p. 356. Wankonis, Ducis Masoviae, Domini Plocensis, filiam fuisse, in Tomo horum Scriptorum Il ostendetur. Conradum Olsnensem plurimi A. 1350 obiisse perhibent. Hos sequi vetat Diploma Conradi de A. 1363, cum quo si conferas Diploma aliud A. 1367, quo Conradus Ila Rege Bohemiae Wenceslao patrias terras fendi jure cepit, circa A. 1366 obiisse mortem Conradum illum I constat, vide p. 355. Quo anno Bolco II Dominus Monsterbergensis denatus sit, Annales patrii tacent, Dluglossus illud II Id. Jun. anno Domini MCCCXII contigisse tradit. Tabulae allatae p. 413 offendunt, numerum hic centenarium excidisse, immo & literae X reliquas duas unitates perperam adjectas, quod filiorum Joannis, & Henrici Dominorum Monterbergensium Tabulae de A 141 25 Sept. p. 414 excitentur, ex quibus & novissimis Bolconis de A. 1410. d. 3 Jan. colligitur, anno hoc exeunte, vel illo ineunte decessisse Bolconem. Habuit idem conjugem Euphemiam; sunt qui Oettingensem faciunt, sunt, qui Pomeranam, sunt, qui se nescire ingenue fatentur, fuisse Bolconis Ducis Coslensis & Margarethae de Sternberg filiam, side Caroli IV Imperatoris pag. 413 conficitur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 136","label":"SILESIAGARUM RERUM SCRIPTORES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/136"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 138","label":"SILESIAGARUM RERUM SCRIPTORES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/138"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}