{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 152","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 152","ref":"152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/152.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"De templo Matris Matutae, quod Satrici percelebre fuisse memorant, non vulgaria Noster commemorat. Vestigia etiam exhibet Tab. XIX antiquissimarum aedium ad Asturam, quae Ciceronis villae rudera esse creduntur, una cum arcis, quae ibi etiamnum visitur; figura. Ceterum singulari etiam sagacitate pollet Autor in nummis explicandis, quo imprimis patet, dum Norbanae gentis Romae illustris nummos illustrat, in Tab. XXIV repraesentatos TABULA ANTIATINAE RUINIS VETE ris Antii nuper effossa, Interpretatione & Notis ab JOSEPHO ROCCO VULPIO, Soc. Jes. Sacerdote, illustrata. Romae, excudit Jo. Mar. Salvionus, typogr. Vatic. 1726. 4 maj. Plag. 7 cum Tab. aen. unica. Ux ad vetustissim hujus marmoris Antiatini interpretationem in Veteris Antii historia carptim antea (scilicet in Latii Veteris Libro IV Cap. 3) dixerat Rev. Autor, ea nunc data opera hoc Commentario uberius persequitur, in gratiam imprimis Eminentissimi Cardinalis Aexandri Albani, in cujus quippe Museo instructissimo hoc monumentum hodie asservatur, quippe illius ectypum, hic repraesentatum, nostro Autori benigne concesserat. In Capite primo, (quinue enim Capitibus absolvitur integrum praeclarum Opusculum) scite observat Cl. Autor, quod duplicem partem habeat Tabula haec, sive Tabulae fragmentum, primaque Caesariani, sive Caesareae domus servi describantur; altera vero sex posteriorum anni mensium Calendarium notetur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 151-2","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/151-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/151-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 153","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/153"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}