{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 153","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 153","ref":"153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/153.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Istorum vero servorum ministeria concisis de more notis in lapide signari sit; Imperatorias tamen servos fuisse asserit, qui Imperatoriarum aedium Antii magnificentissime extructarum curam habuerint; in eo tantum se adhuc haerere fatetur, cujusnam scilicet Imperatoris fuerint servi; Tiberii tamen Claudii Caesaris forsan fuisse, ex eo potissimum colligit, quod ipsius nomen in ipso marmore ter occurrat. Ab his se ad verba in prima Tabulae parte concise descripta interpretanda confert, additque mox in istam interpretationem notas uberiores haud ineruditas. Inter alia observat, praenomen Titi sola litera T. Tiberii vero binis literis TI. olim fuisse significatum. Imprimis vero multus est in recensendis variis servorum nominibus a diversis eorum officiis utplurimum desumtis; occurrunt enim in hac antiqua tabula Villici & subvillici, Topiarii, Atrienses, Politores, Bibliothecarii, sive qui a Bibliothecis fuerunt, Campiductores, Tectores, Speculatores, servi a supellectile, Pavimentarii, quam vocem nullibi quidem sibi adhuc lectam notat; favet tamen omnino analogia, quomodo marmorarii, unguentarii, salsamentarii, cetarii, purpurarii, monetarii & id genus alia multa apud Autores priscos crebro leguntur, porro sphaeristici vel sphaeristae, pictores, juscularii sive jusculentarii, tegularii & dispensatores: servos quoque Medicos non omisit, laudatque ex vetustis inscriptionibus Ocularios, Chirurgos Clinicosque, quibus de seminis quoque Medicis nonnihil addit; posthaec commemorat servos a portandis ilicibus dictos, Corinthiarios, sive qui vasa ex aere Corinthio asservabant, Thermarios, qui thermis praeerant, & demum Pedisequos, quibus omnibus Pignorii atque Popmae de servis labores haud perfunctorie adaugeri possunt, quum multa hic occurrant, ipsis nondum observata. Quibus belle pertractatis, scriptionum compendia alterius Tabulae partis enodare aggreditur, suisque interpretationibus confirmandis luculentum Commentarium statim subjungit, in quo de variis Calendariorum apud Veteres notis erudite agit, docetque simul fusius, quod festa, ludi, dies fasti atque nefasti, natales imperatorum, diesque, quo virilem togam primum sumserint, partae iidem victoriae & triumphi, clades porro, atque damna illata,","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 152","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/152"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 153-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/153-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/153-2"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}