{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 157.1-4","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 157.1-4","ref":"157.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/157.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/157.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/157.1.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Omnis vero ista emendatio contra leges grammatices peccat, quod ab hoc graecantissimo Viro nollemus factum; ἑταῖρος enim, sic nempe scribendum fuerat, non ἕταιρος, ut Cl. Autor scripsit, genitivum non facit ἑταῖρος, sed, quod in triviis notum, ἑταίρε, hoc vero quantum distat a primitivo suo ἔρος? facessat ergo hinc. Pergit nunc Cl. Autor ad Sosibii fragmentum a Casaubono olim in Lect. Theocrit. primum publicatum & emendatum, quod quum nec post tanti viri curas adhuc plane sit emaculatum, passim feliciter emendat, metrique luxationes plus semel apposite reponit. Sat multa quoque ex Callimacho a maximis editoribus, Spanhemio, Graevio, Fabra, Bentleio aliisque vel praetervisa vel secus interpretata integris sex Capitibus in medium affert, & cum successu vel exponit, vel restituit. Sic, ut ex multis pauca delibemus, in Hymn. in Jov. v. 24 pro Καρίονος ex Pausania legendum ostendit Καρνίωνος, ibidem v. 90 pro ἐκόλυσας ex Vett. Editt. optime substituit ἐκολούσας. In Hymn. in Apoll. v. 100 pro κατίοντι συνήν τετο, melius affert κατίον τ’ ὅταν ἥντετο. Hymn. in Dian. v. 243 pro πλῆσσωσι legendum censet πλίσσωσιν, exsiliant, quam tamen emendationem jam a Graevio F. praeoccupatam sciat. Hymn. in Del. v. 112 pro τέκνα τέκεσθαι ingeniose legit δέχεσθαι. Hynin. in Lavacr. Pall. v. 82 pro ὄμματα ὑξ ἔβαλεν melius rescribit ἔλαβεν, phrasi magis Graeca. Hymn. denique in Cerer. v. 46 pro παραψύχοισα, legendum existimat παραψήσχοισα, satis quidem ingeniose, si modo satis necesse, nam prius idem significat ac posterius, nempe demulcens, recreans, παραψύχειν enim proprie est leni frigore aestum temperare, sive flabello ventulum facere, ut ait Terentius, & consequenter recreare, demulcere; unde postea pro consolari & adhortari etiam sumitur. Post integro quoque Capite ostendit, quam turpiter lapsi fuerint & hallucinati latini Callimachi interpretes, quod indicasse sufficiat. Multus vero imprimis est in eo, ut Hephaestionem, haud ita pridem a CI. Pauw luculenter editum & in his Actis laudatum, magis adhuc illustret, emendet & a Cl.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 156-2","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/156-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/156-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 157.5-8","label":"157.5 to 157.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/157.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/157.5"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}