{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 162","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 162","ref":"162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/162.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"spurias falsasque, & praeter consuetudinem linguam Graecam recte loquentium introductas dictiones, omniaque loca sanctissimi libri, quae hujus vitii arguuntur, pure proprieque Graeca esse, per formulas loquendi parallelas, ex Homero, Anacreonte, Herodoto, Thucydide Xenophonte, Platone, Isocrate, Demosthene, aliisque probatis autoribus, desumtas, comprobet. Enimvero Vir doctissimus minime negat, dari in N. T. σολοικόφανες, sive soloecismos, ut in scholis loquimur, apparenter tales; qua in re dissentit a B. Schmidio, qui ad Act. XV, 22, ne in speciem quidem soloecismos in sacro Codice admittit. Omnes autem soloecis mos istos apparentes ad quatuor causas, vel potius figuras dictionis, quas ne exquisitissimos quidem scriptores respuisse constat, Noster refert, nempe 1) Ellipsin e. g. Act. VII, 40, ὁ γὰρ Μωτῆς οὗτος, ἐς ἐξάγάγεν ἡμᾶς, ἐκ ὄίδαμεν, τὶ γέγονεν ἀυτῳ, quod plane convenit cum elliptica locutione Thucydidis lib. VI: πολλὴ γὰρ οὖσα ἡ στρατία, οὖ πάσης ἔσται πέλεας ὑποδέξασται. 2) Pleonasmum. Sic li ὀικοδομέουσι δικία apud Herodotum, & λυποῖτο λύπας apud Plator nem, Graecum purum sunt, nemo juste carpet, ἐικίαν δικοδομεῖν, & χάραν ἔχάρησαν, in Evangelistis. 3) Hyperbaton, sive vocum transpositionem, e. g. 1 Job. II, 27: καὶ ὑμεῖς τὸ χρίσμα ὁ ἐλάβετε, ἀπʼ ἀντοῦ ἐν ὑμῖν μένει, non magis perplexum est; quam illud Herodoti: Ἀλλό τι ἢ λείπεται τὸ ἐνθεῦτεν ἐμοὶ κινεύνων ὁ μέγιστος. 4) Metallaxin, sive mutationem unius partis orationis in alteram, e. g. Pronominis in Nomen, ut Job. IVI: Cum Dominus cognosceret, audivisse Pharisaeos, quod Jesus plures faceret & baptizaret discipulos, quàm Johannes; vel Adjectivi in Substantivum, ut Marc. XIII, τρ: ἔσονται ἐκείναι ἡμέραι θλίψις sed isto modo Demosthenes loquitur, Nemo, inquieus, hic mentionem facit Demosthenis, nemo me criminis accusat; hoc autem MENSIS APRILIS A. MDCCXXIX. tem Thucydides Lib. VI: ἐδόνει μωρία εἶναι ταῦτα. Plura exempla adducere, brevitatis causa, supersedemus; cum alioquin oannia adduci mereantur. Caput autem III, in quo adhuc alia quaedam loca N. T. quae vitiosa videri possent, cum nobilissimorum scriptorum locutionibus comparata, optimae notae esse probantur, sicco pede praeterimus; cum revera nihil aliud sit, quam spicilegium messis praecedentis.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 161","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/161"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 163","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/163"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}