{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 167","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 167","ref":"167","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/167","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/167.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Manse Dictionarium hoc in gratiam eruditorum, qui Gallica non amant, Latina civitate donaverit satis luculenter, primumque Lucae ante triennium fere ediderit. Uti vero Interpres hic Latinus, pro linguae genio, nunc paulo latius excurrere, nunc magis sermonem contrahere sibi integrum pulavit, modo a mente Autoris non recederet, ita diligentius omnia scrutatus, & Autores ipsos, è quibus Calmetus sua congessit, evolvens, cum nonnulla plane falsa seu vitio typographi, sive Autoris lapsu, aut certe praepostere descripta ex aliis libris deprehendisset, ea in notis diligenter emendavit, quas, ut hoc quoque notemus, non quidem textui ad modum Autoris inseruit, aut ad marginem, ut ille, apposuit, sed loco cujusque plagulae infimo subjecit. Nihil quoque omisit eorum, quae Autor sub initium & finem Dictionarii addiderat, praemissam nempe Bibliothecam sacram, & quae subjunguntur operi, Tabulam Chronologicam generalem historiae Biblicae, reductionem monetarum, milliarium item & stadiorum, ut & aliarum mensurarum longarum, quibus Hebraei & Judaei usi sunt, ad Gallicas, a Viro Cl. Le Pelletier, Rothomagensi, e majori opere, quod parat, communicatam, tum Calendarium Judaicum, & versionem literalem nominum Hebraeorum, Chaldaeorum, Syrorum & Graecorum in S. Scriptura occurrentium. Cum vero editioni Gallicae tot, ut diximus, tabulae aeneae splendidissimae, non tam ex consilio Autoris, quam aliorum, qui id Typographo suaserant, accesserint, quae pretium operis in immensum augebant; ut compendium sumptuum saceret Noster, omnes duxit omittendas, maxime cum pleraeque vel alibi jam exstarent, vel ad libitum artificis, ut illa Samuelis cum Saule colloquentis, & similes, excogitatae sint. Quod tamen consilium novi Typographi illi Augustani, qui novam nobis nuper versionis hujus Latinae editionem, quae prae manibus est, dederunt, ita temperandum putarunt, ut in ceteris quidem omnibus accurate sequerentur editionem Lucensem, e figuris vero Parisiensis illius Gallicae, praeter quindecim, Hebraicas antiquitates illustrantes, nec alibi facile obvias, Tabulas Geographicas quatuor, Paradisi nempe ferrestris, itineris & stationum Israelitarum in deserto, Terrae promissae, & regionum e locorum, in quibus Evangelium praedicarunt Apostoli, ut & unam topographicam Hierosolymarum, quae omnes ad mentem ipsius Autoris incisae sunt, adoptarent, nec infeliciter repetitas, sumptu tamen emptorum modico, hic adderent.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 166-2","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/166-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/166-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 168","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/168"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}