{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 175","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/175.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Seriei G supra dictae mediorum omnium finitorum; Tertia ejusdem seriei terminorum co & quorum plures finitae magnitudinis esse sub finem tertiae Sect. annotaverat, Quantitates igitur finitae, quae tamen nec rationaliter nec irrationaliter nempe specie recepta radicalium exprimi possunt, ut summae ipsarum 52 1 &c. ad aliquam novarum specierum pertinebunt, In sexta Sectione de quantitatibus positivis & negativis realibus & imaginariis agit Illustris operis hujus Autor. Et principio quidem ideam absolute negativorum evolvens, distinguit inter esse specificum & esse numericum quantitatum. Esse specificum negativorum in certo modo oppositionis ponit, veluti distantiae Solis sub horizonte opponuntur distantiis ejus supra eundem; in illo consistere esse absolutum negativorum. Esse numericum hinc non affici, nec proinde numerorum qua talium esse negari vel poni. Ex hac idea explicat negationem exponentium in potestatibus & calculi leges pro varietate signorum. Imaginarias ab impossibili deducit, & numerum imaginariarum a numero modorum, quibus quantitas impossibilis est. Sic & ostendit, quod uno modo quantitate reali existente, altero vel reliquis impossibili radicum realium & imaginariarum numerus oriatur ex Algebrae legibus Sectione septima Theoria generalis serierum proponitur, quoad ordinem & magnitudinem Summarum. Prima observatio est, series a terminis finitis incipientes in novum ordinem non transire, si differentias terminorum habeant infinite parvas, sive crescentes fuerint sive decrescentes; vel etiam si finitum numerum disserentiarum finitarum habuerint. Altera, omnes series inter 1 & 00 interceptas, & numerum terminorum habentes 00, necessario ad aliquod trium generum sequentium ABC pertinere, vi conditionum serierum suarum differentialium. Series disserentiarum decrescentium. Sentes Arithmeticae. T. disti, qualium Series differentiarum crescentium in minore ratione quam termini seriei. Series differentiarum crescentium in eadem ratione quam termini seriei, Series differentiarum crescentium in majore ratione, quam termini seriei Ubi α & β generum confinia notant, ad quae series transeunt e","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 174","label":"EXGERPTA EX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/174"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 176","label":"EXGERPTA EX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/176"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}