{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 187","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 187","ref":"187","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/187","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/187.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Tum de scriptis, quae hoc volumine continentur, pauca quaedam, sed nullius sere momenti, inspergit: reliquum autem corpus tam amplae praesationis longis digressionibus taediosisque, quibus epistolae aliquot Moylli ad Hammondum datae, παρὰ τὸ μέλος, inferciuntur, conficit. Denique largis pollicitationibus, plura se de scriptis Moylianis in Retractatione eorum, huic libro in fine subjicienda, dicturum. Lectorem benevolum dimittit. Sed videamus jam ipsos Tractatus, quos hoc Volumen coniplectitur, Exhibet autem pag. 1 versionem Anglicam libelli Xenohontis, de augendis reditibus reipublicae Atheniensis, subjunctis quibusdam observationibus Moylii: pag. 49 Discursum de republica Lacedaemoniorum, elegantem quidem illum, sed brevem & quodammodo perfunctorium, nec cum Discursu de Iniperio Romano, qui inter opera Autoris nostri posthuma primus est, omnino comparandum: pag. 81 versiones quorundam operum Luciani, quae sunt: de sacrificiis, Herodotus sive Aetion, Dialogus Luciani cum Hesiodo & Panegyricus in Demosthenem. Pag. 155 sistit Tractatum politicum, eruditum, & speciosis valde ratiociniis resertum, A. 1697 prima vice typis expressum, quo probare Autor annititur, Exercitum perpetuum, quem Wilhelmus III Angliae Rex, sopito licet tunc bello Gallico, tam ardenter efflagitabat, cum Republica libera consistere non posse, & in destructionem Monarchiae Anglicae vergere. Tractatus hicce sub utulo an Argument against a standing Army, suo tempore notissimus, variis in Parliamento sermonibus, variis scriptis libellisque per omnem Angliam ansam dedit: a nemine autem, quo d aciamus, lepide magis refutatus est, quam a Thoma Brolon, Poeta Anglo, fabula quadam ingeniosissime conficta, quam vocat: Ofthe Wolf and the Porcupine, in answer to the Argument against a standing Army. Quam Fabellam, cum brevis sit, latine, ad modum Phaedri, a nobis redditam, ex Volum. IV Operum Brownii, in gratiam lectoris, huc transferamus: Lupus & Erinaceus Sylvam lupus percursitant famelicus Pinnatum forte offendit erinaceum. Quam raperet! sed minacia obstant spicula: Consilium ergo convertit ad fallaciam,","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 186","label":"THE WHOLE WORKS OF WALTER MOYLE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/186"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 188","label":"THE WHOLE WORKS OF WALTER MOYLE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/188"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}