{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 195","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 195","ref":"195","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/195","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/195.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"In limine operis sines & fata Norici, Vindeliciae, Pannoniae, addita urbis Laureacensis delineatione, mappaque Geographica, exhibuit, quae veterem historiam non modo, sed prisci etiam seculi Geographiam multum juvant. Laureacum esse M. Aurelii Antonini coloniam, vulgata fuit virorum doctorum opinio; at urbem jam tum Augusti aetate conditam, & ob sabricam Romanorum scutariam praesidisque Norici sedem insignem, ex antiquissimo monumento luculenter satis apparet. Sed, quae de civitatis, non valent de ecclesiae, Christo hic locorum collectae, antiquitate. Vetustissimam esse, nemo est, qui dubitet. Nestro ipsis Apostolorum temporibus Laureacum doctrinam & praecepta christiana probasse videtur. Sed, quum prope nulla extent testimonia, & quae extant, Symimachi aetatem haud transcendant: quum porro concilia in Norico & Pannoniis suerint rara, ac pleraeque Episcoporum subscriptiones mutilae; cerri quid assetere nemo poterit. Sunt, qui a Marco, Tito, & S. Luca fundamenta hujus ecclesiae posita jactant, quam conjecturam nec omnem rejicere, nec defendere audet Hansitis, monens praeterea nec eundem honorem Juventio aut Syro vindicari posse. Fabula est, quae de Lucis, nescio quo Norici & Rhaetiae Apostolo, circumfertur, parique modo & ea repudiantur merito, quae de patrimonio S. Quirini in vulgus sparsa sunt. Hinc dubia relinquentes, ad Antistites commemorandos accedimus. Quem vero primum, quem secundum tertiumve appellare sas sit, ignoravit Noster, quia primorum Episcoporum pene nulla ad posteros notitia pervenit. Laurentium à Petro ad urbem Laureacensium missum, invaluit opinio posterioribus seculis, quae tamen tralatitia & vana est. Idem MENSIS MAJI A. MDCCXXIX. Certiora de Jerardo & Philipporum patrimonio censendum. sunt, quae de S. Maximiliano variis in monumentis leguntur, quem ab A. 257 ad A. 283 ecclesiae Laureacensi praefuisse, & d. XV Decembris (quicquid Hundius & Bruschius de anno repugnent!","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 194","label":"EROLIORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/194"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 196","label":"EROLIORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/196"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}