{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 219","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 219","ref":"219","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/219","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/219.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Cum enim intelligeret, multos adhuc rariores ac pretiosiores libros desiderari, neque inter res ad historiam naturalem pertinentes eas reperiri, quibus historia Indiarum satis luculenter illustrari posset, utrique rei prospiciendum ratus, non dubitavit ipse, euanquam jam tum sexagenario major, longam ac difficilem navigationem Londinum atque Amstelodamum suscipere, ibique summo studio cum res ad seriem sive complementum historiae naturalis spectantes conquirere, Bononiamque transmittere, tum vero depositis propriis quibusdam operibus manu exaratis, quae Amstelodami imprimerentur, a celeberrimis illius urbis Bibliopolis ac Typographis magnum numerum librorum praestantissimorum, pro Instituto Bononiensi, solenniter pacisci. Facta est haec donatio eodem quo praecedentes anno, nempe 1727, cum conditionibus quibusdam sub finem Instrumenti annexis. Additae etiam sunt constitutiones ipsius Instituti Scientiarum, quae XV capitibus absolvuntur. Primuni est de cultu sacro: alterum de electione Praesidis, Secretarii & Professorum: tertium de Praeside: quartum de Secretario: quintum de Professoribus: sextum de diebus & horis exercitiorum: septimum de vacationibus: octavum de stipendiis: nonum de negligentibus: decimum de custodibus: undecimum de Academia Inquietorum: duodecimum de aerario & expensis: decimum tertium de capitalibus & supellectili: decimum quartum de custode officinarum & aedium Instituti: ultimum denique de duratione harum constitutionum. Exempli loco exhibebimus articulum tertium capitis quinti, qui est hujusmodi: „Caveant sedulo Professores, ne in suis exercitiis ullo utantur studio vel discursu scientifico, qui aut ad formam lectionis accedat, aut etiam vera lectio, propria cathedrarum Publici Studii, vocari possit; quippe cum exercitia imprimis versari debeant in praxi observationum, operationum, experimentorum, & rerum similium. Si quis contra secerit, ei id pro magna culpa imputator. Postrema cessio seu Donatio facta est ab Illustr. Comite auno proximè elapso, 1728, & quidem Patribus S. Dominici, in augmentum typographiae Bononiensis, in qua adhuc desiderabantur characteres linguarum quarundam exoticarum, ut Arabicae, Persicae, Turcicae. Quorum characterum cum complures matrices, numero 1742, in donum pretiosum obtinuisset ab Eminentissimo Cardinale Alexandro Albani (nam Cosmus, Magnus Dux Etruriae, easdem olim Clementi XIP. M. donaverat,) concessit illas ac solenniter tradidit Patribus commemoratis, in usum typographiae am antea iis concessae ac demandatae. Admiramur sane tam incomparabilis civis, maximique optimarum artium & scientiarum Patroni, animum vere generosum & liberalem; atque ut alii tam illustri exemplo excitentur, optamus potius quam speramus.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 218-2","label":"ATTI LEGALI PERLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/218-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/218-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 220","label":"ATREATISE ONA CONSUMPTIONOE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/220"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}