{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 225","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 225","ref":"225","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/225","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/225.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Linctus oleosi & anodyna juvant, non causam TAE AE est eine est eine co . Ve MENSIS MAJI. A. MDCCXXIX. causam removendo, sed tussis molestias demulcendo: oleosis tamen praeseruntur linctus ex terra Japonica, saccharo & mucilaginibus parati. Quoniam autem phthisis saepe ab haemoptysi oritur, hujus theoria & praxis solerter traditur ab Autore. Hujus causae sunt, quae vasis pulmonum talem teneritudinem, & humoribus talem impetum & acrimoniam conciliant, ut continuitas illico solvatur. Talis constitutio vel connata aut haereditaria est, vel acquiritur ab usu calidae, aromaticae, salinae diaetae, vel talibus rebus, quae vasa relaxant, & sanguinem oleosis & balsamicis particulis privant. Indicationes sunt, 1) ut vasa rupta consolidentur, & 2) acrimonia humorum & caliditas attemperetur. Hinc venae sectio toties repetita, donec vasa discontinuata collapsa & contracta fuerint, priori, posteriori refrigerantia anodyna satisfaciunt; in specie decoctum corticis Peruviani in aquis pectoralibus factum; haecque medicamenta facile penetrare & leniora esse debent, ne novas obstructionis parent, aut calorem magis accendant; hinc balsamus sulphuris anisatus, de Gilead, &c. huc non quadrant. Ratione diaetae omnis motus, imo & loquela interdicatur, lactis vero usus commendetur; post reconvalescentiam equitatio suadeatur, fingulis aequinoctiis venae sectio repetatur, & lenis purgatio per mannam instituatur. Quodsi vero pulmones vel post haemoptoen, vel obstructiones, vel vultus, vel peripneumoniam aut pleuritidem abscessum contraxerint, maturandus hic & rumpendus venit, ut manifestum fiat ulcus. Rumpitur ille ad asperam arteriam, admisso fotu & vapore decocti emollientis, item motu per vectionem aut equitationem, & expectorantibus; nec nocebit emeticum ex oxymelite squiliitico & oleo amygdalarum dulcium. Aperto abscessu praecavendum est, ne ulcus incrementum capiat, aut materia purulenta ad sanguinem ruat; ulcus vero mundificetur & consolidetur per decocta vulneraria, in quibus gummata sunt soluta, ut & per expectorantia, detergentia & consolidantia paregorica. Praesens hoc in affectu atrophia nutritionem indicat uberiorem, non ex animalibus expectandam, utpote quae ratione salis volatilis calorem & putrefactionem augent, nisi temperentur acidis, & refrigerantibus vegetabilibus. Conducit etiam diaeta lactea & exercitium in libero aere, ut & equitatio. Si Στα τε κ ad summum gradum pervenerit exulceratio, ita ut a medicamentis nullum amplius sperandum sit levamen, paracenthesis instituatur eo in loco, quem dolor & oppressio pectoris monstraverit. Sic enim extractio puris promovebitur, & injectionibus balsamicis ulcus mundificari & consolidari poterit; siquidem pulmones in ejusmodi casu utplurimum pleurae adhaerent.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 224","label":"ATREATISE ONA CONSUMPTIONOE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/224"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 226","label":"ATREATISE ONA CONSUMPTIONOE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/226"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}