{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 236","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 236","ref":"236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/236.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"Quando vero de Christophori Butkenii Trophaeis Brabantiae agit, libro antehac rarissimo, nonnulla visa nobis sunt admodum dubia, quae hic moneri haud aegre laturum speramus. Primum enim ait, librum hunc eodem A. 1641 Latine duobus Tomis & Gallice unico prodiisse, inductus, ni fallimur, a Longo, qui in Bibl. Hist. Franc. pariter Latinae editionis meminit, etsi eam duobus Tomis constare non referat. At valde veremur, ne nunquam prodierit Latina illa editio, cujus quippe nuperi editores Hagienses nullam fecere mentionem, qui & diserte scribunt, Autorem non nisi primum Tomum Gallice editum absolvisse, alterum vero, A. 1650 mortuum, ineditum reliquisse, quem illi demum nacti, A. 1724 cum Primo, cujus exemplar manu autoris infinitis fere locis correctum obtinuere; in lucem produxerunt, qui & A. 1726 (quod hic obiter notamus) Supplementum libri duobus pariter Tomis dederunt, quo & status ecclesiasticus Brabantiae (quem ipse Butkenius Tomo Il leviter saltem attigerat, adeo ut, quae huc spectarent, plane omittenda, atque hic latius deducenda duxerint) & familiae nobiliores, earumque imprimis res heraldica & genealogica, admixtis plurimis tabulis aeneis, egregie illustratur. Deinde Noster se legisse testatur in Epistolis Petri Scriverii, quarum quindecim in Ant. Matthaei Analectis veteris aevi Tomo III a p. 1 ad p. 558 contineantur, verba haec Gallica: ce Butkens est decrie comme un insigne Imposteur, qui a forge de faux actes, pour appuyer ses mensonges. Sed nec Scriverius unquam Gallice scripsit, nec in Analectis illis Tomo III quindecim illas Epistolas reperias: exstant autem in iisdem Analectis Tomo Ia p. 542 ad p. 576, & legitur illud de Butkenio judicium p. 558, Epistola scil, octava, his vere verbis: Exortus est nuper stolidae audaciae & intolerabilis palpi C. Butkenius. Hic sanaticus Ducum, Principum, Nobilium, etiam privatorum acta, rationes, stemmata, & origines in numerato babere, atque ea quae nunquam facta, scire videtur; nunc Comites, nunc Barones crepat, confictis diplomatibus, vera falsaque juxta habet. Enimvero quam falso Scriverius imposturae postulaverit Virum ceteris omnibus probatum, novi Editores in Praefatione docuerunt. Atque haec occasione libri Butkeniani, cujus novam editionem non plane intactam, pro ratione instituti nostri, praetermittere debuimus. Inter Austriacas Genealogias producit Noster Jo. Seifridi Arborem Aniciam, in qua Austriaci a Flavio Anicio Leone, a quo & Petri Leones (Pierleoni) Romani descendunt, deducuntur, observans, ipsum Imp. Ferdinandum Il lecto libro saepius in haec verba erupisse: Metuo, ne, cum docti nimium rimentur nostrorum Majorum originem, aliquando perveniant ad opiliones.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 235","label":"SINGULARIA WEINRICHIANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/235"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 237","label":"SINGULARIA WEINRICHIANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/237"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}