{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 251","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 251","ref":"251","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/251","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/251.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"EACTA ERUDITORVM algebraici. In specie etiam ea examinat, quae Newtone ei de irregularitatibus & erroribus planetarum proposuit, nec non illas propositiones, quae de viribus particularibus tradidit, quibus planetae in orbitis suis retinentur. Tantam esse negat observationum astronomicarum certitudinem, ut inde veritas legum motuum coelestium a Keplero traditarum evinci possit. Minime igitur philosophum decere existimat, ut omnes rerum naturalium notiones a fallibilibus observationibus astronomicis derivet, quemadmodum fecit Newtonus. Etsi enim largiamur Kepleriana coelo consentire; rationi tamen minime conveniens esse, ut universam naturam ideo iisdem legibus subjiciamus. Philosophiam Newtoni magis esse artificiosam, quam veram; eam magis speculationibus geometricis, quam exactis ratiociniis esse refertam; plura in ea occurrere postulata precaria & abstractiones arbitrarias, quam leges naturae reales ac theoremata philosophica. Omnem linearum & angulorum, virium insitarum & centralium apparatum in physica Astronomia Newtoni non esse nisi fabulam theatralem, nullam vero habere extra cerebrum realitatem Dum Cl. Autor libro tertio ad principia chymica, anatomica, pneumatica & hydrostatica hodie in Anglia recepta examinanda progreditur, discursum de praecipuis corporum proprietatibus praemittit. Essentiam materiae constituit actionem aut vim, quam, ut supra jam diximus, in contractivam & expansivam dividit, atque adeo qualitates corporibus ejus judicio insunt, quatenus vires istae effectus quosdam producunt in corporibus aliis, vel ab iis patiuntur. Ita e gr. odorem oriri asserit, ope minutissimarum percussionum & infinite exiguarum vibrationum aut momentanearum impressionum, in ambiens plenum factarum. Similiter soliditatem, si a notione abstracta discesseris, esse sensationem actualem, quae producitur actione corporis a vi insita profecta. Simili modo extensionem derivat ab actione corporis intrinseca, qua sublata fieri nequeat, ut ea videatur. Etsi enim notioni extensionis abstractae in Mathesi locum concedat, ex philosophia tamen eam arcet, ubi proprietates reales corporis explicari debent, qua: tenus in rerum natura existunt. Corpus sine activitate fretum imaginationis appellat. Diximus iam supra, quòd ipsi quoque menti EN de ea uenae cere MENSIS JUNII A. MDCCXXIX. menti vim contractivam & expansivam tribuat, non tamen ideo mentem materialem se facere profitetur, cum perinde auro pariter ac igni utramque vim tribuat, utut substantiae sint prorsus diversae.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 250","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/250"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 252","label":"EACTA ERUDITORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/252"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}