{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 27","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/27.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Cum igitur hi ajunt ad Regem: Dic somnium servis tuis, non volunt, si Cl. Hardtio credimus, cognoscere ipsum somnium, quippe jam enarratum sibi ab Rege, sed tantum cognoscere cupiunt Regis judicium de somnio suo & augurium triste, Regem enim suspicatum esse putat, conspirasse quosdam in exitium suum, adeoque voluisse hancce conjurationem sibi detegi a magis, quos & ipsos suspectos habuerit initae contra se sceleratae societatis. Ceterum p. 41 putat, hujus narrationis autorem non esse ipsum Danielem, sed alium quempiam. Neque enim, inquit, Daniel ipse in sui honorem tam amplas contexuerit laudes, sui encomiastes, in his & seouentibus. Neque illius, qua vixit Daniel, aetatis est hic noster de somnio Nebucadnezaris libellus, sed posterioris, quando elogia Danielis tuto & cum dignitate scribi poterant. Posteriori hujus Dissertationis Capite interpretatur Zachariae Prophetae Caput quintum, contenditque, totum hoc Caput non habere Zachariam autorem, sed alium quendam volumini Zachariae id inseruisse. Quod si requiris verum hujus narrationis alieno libro insertae autorem, credi jubet Cl. Hardtius, suisse Jaddum, summum Pontificem, ab eoque hoc Caput scriptum esse anno circiter quarto Darii Codomanni, cum Sanballatus concedente Alexandro M. novum Sichemiticum templum condidisset in gratiam generi sui, Manassis. En Hardtianam totius hujus Capitis paraphrasin? V. I: Ego Jaddus circumferebam oculos meos, & intuebar in symbolo & idea volumen apertum, hoc est, diploma publicum, quo facultas ab Alexandro M. data Sanballato, Samaritidis praefecto, aedificandi templum Hierosolymitano simile pro genero suo Manasse. V. 2. Tunc dixit ad me (jaddum) nuntius ille: Qua forma vides illud diploma? Respondi: Ego video diploma maximum & amplissimum, viginti cubitos longum, & decem cubitos latum. V. 3. Porro dixit ad me nuntius ille: Haec est maledicta res Sichemitica, & ex nονο illo templo Sichemitico emergentia magna mala. Certe hic omnes, qui contru legem Judaicam duxerunt ethnicas seminas; mundi & nullius peccati rei habentur, nec perjurii accusantur reuerten aus i in legem Mosaicam commissi. V. 4: Deduxi illam imprecationem, inquit Deus, in domum Manassis, hominis ob illegitimum rum Nicaso, Sanballati filia, matrimonium profuni & contaminati, atque etiam perjuri: & permansit execratio illa in familia Manassis, & totam eam consumet & funditus evertet. V. 5: Tunc prodiit nuntius, qui mecum loquebatur sub idea Zachariae, & dixit mihi: Tolle porro oculos tuos, & circumspice, quid illud sit, quod prodit. V.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 26","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/26"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 28","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/28"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}