{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 292","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 292","ref":"292","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/292","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/292.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Johannis, cujus Capellanus & scriba fuit, vixit: ut adeo ex eo Covius, Morigia, Kipamontius aliique Scriptores Mediolanenses, quod eleganter in praemissa Epistola J. A. Saxii, cui & operis hujus copiam & notas in illud eruditas debemus, demonstrat, corrigi subinde & suppleri possint. Hinc vero jucunde discas renatum post tot bella aedificiorum Mediolanensium splendorem, leges datas ad instituendum praeclarum justitiae regimen & publicae quietis inducendam securitatem, & mores imprimis civium a veteri sobrietate desciscentium corrigendos; quanquam non dissimulandum, ne in his quidem plane a fabulis abstinuisse autorem, ad insulsos omnes populi rumores, velut indubiae fidei oracula, excipiendos nimium adsuetum. Accedit denique VIII Bonincontri Morigiae, civis Modoetiensis, non exiguae autoritatis, militia quippe & civili prudentia clarissimi, Chronicon Modaetiense ab origine Modaetiae usque ad A. 1349, quo Cel. Muratorius jam ante in Diss. sua de Corona serrea non sine fructu usus suerat, nunc ex uuica Membrana Ambrosiana, quanquam non parum a scriba corrupta, a Cl. Saxio editum. Equidem Autor, quem usque ad annum circiter 1360 vixisse verisimile est, in rebus superiorum temporum fabulas, ut alii, admittit; in iis tamen, quae post A, 1300 gesta sunt sub ejus oculis, & quorum ipse pars aliqua exstitit, fidem omnino meretur, ut taceamus, res priorum Vicecomitum Principum ab eo imprimis multum illustrari. 30. GRATIANI, IN GYMNASIO PATAVIno Philosophiae Prof. Historiarum Venetarum Libri XXXII. Tomi II. Patavii, apud Joannem Manfré, 1728. 4 maj. T. IAlph. 4 pl. II, T. II Alph. 4 pl. 14. AD historiam scribendam sollicitandos alii putant politioris","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 291","label":"ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/291","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/291"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 293","label":"ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/293"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}