{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 299","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 299","ref":"299","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/299","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/299","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/299.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Fuerunt quidem inter hos, qui majori forma imprimendum suaderent, ut scilicet aenei typi magis afficerent spectatorum oculos, & externus quoque operis habitus ad similis generis Scriptorum formas componeretur; his tamen consultoribus noluit hac vice obtemperare bibliopola, tum ut compendium sumtuum facerent emtores, tum vero ut magis commodus libri usus redderetur illis, qui ipsas Amphitheatrorum reliquias inspecturi, quarum imagines hic expressae conspiciuntur, librum hunc simul secum absque molestia in itinere possent circumferre Omnis vero haec de Amphitheatris tractatio, quod ipse statim index innuit, duobus libris absolvitur; quorum primus, quae ad historiam horum aedificiorum, originem puta, conditores, instauratores, materiam, formas varias, reliquias & similia pertinent, curate recenset; alter vero, quae ad structuram architectonicam & ipsas aedificii rationes interiores spectant, dilucide exponit; uterque autem ita comparatus est, ut superfuisse omnino post Justi Lipsii, Caroli Fontanae aliorumque, qui de Amphitheatris commentati sunt, labores, quae investigentur curatius, confirmentur solidius, tradanturque perfectius, ipsam vero hujus argumenti discussionem operosiorem non vanam esse atque sterilem, sed ad intelligentiam Scriptorum ex priscis sive sacrorum sive prosanorum apprime conducere, haud difficulter attendenti cuilibet lectori patescat. Nos vero hoc jam agimus, ut libri summam dilucide ac solerter proponamus. Pertinet ad res illas omnino, quas in priscis Romanis admirari magis quam imitari concessum posteritati est, aedificiorum, publicorum maxime, majestas, sumtus, elegantia, quae inter Ambitheatra primum facile locum occupant. Horum originem investigaturi, qui a Graecis repetiisse Romanos varii generis spectacula edendi morem, atque hunc in finem certa quaedam aedificia","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 296-2","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/296-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/296-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 299-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/299-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/299-2"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}